Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

10.

11.
FRONTISPICII EXPLICATIC.
SPECTATORE ROGANTE, RESPONDENTE GOLTZIO.


QVAE, GOLTZI , Nymphe sedet hîc venerabilis, ore
Augusto? G. Vrbs. S. Quǽ nam? G. Caput orbis maxima ROMA ,
Vrbs antiqua, vrbs clara, vrbs felicissima: leges
Quae tolerare suas, & sceptra superba coëgit
Tot Reges populosq́ue truces terraq́ue mariq́ue.
S. Quid pedibus parmaq́ue premit, qua considet arce?
G. Hi sunt bis gemini colles, tot paruula paruis
Moenibus inclusit primùm, pòst grandior illis
Adiecit ternos, septeno vertice gaudens.
S. Quae dextras coràm iungunt? G. Est ardua VIRTVS ,
Et FORTVNA potens; quibus omnia regna duabus
Firma loco constare solent, & fixa perenni
Durare imperio diuino numine: ROMA
His orta est, his creuit, mirificeq́ue per orbem
Illuxit, bello felix, laudataq́ue pace.
S. Quis latere à dextro recubat vir, quae fera laeuo?
G. A dextra est Tiberis fluuius; Lupa parte sinistra,
Cui gemini auctores Vrbis ( mirabile visu )
Romulus atque Remus fratres simul vbera sugunt.
S. Hinc atque hinc quǽnam palis affixa videntur?
G. Adspicis exuuias, suspensaq́ue postibus arma,
Arma virûm, gladios, clypeos, galeas q́ue superbas,
Telaq́ue, thoracesq́ue, Aerata & cuspide contos,
Hostibus à victis spolia, ac victricia signa.
S. Inferius quae turba oculos demissa dolentes
Desidet hîc moerens manibus post terga reuinctis?
Quiq́ue alij fusco conspersi membra colore?
G. Captiuos cernis, domitos, & sub iuga missos,
Carcere conclusos tetro, atque caligine caeca,
Qui propriam miseri sortem lacrymantur acerbam.
Nam simulac nata est Vrbs, ac caput extulit infans,
Tercentum primis statim voluentibus annis,
Vel prece, vel precio, vel duro Marte propinquos
Sollicitat populos, Veientes, atque Sabinos,
Albanos, Latios, Etruscos, atque Camertes:
Inde Fidenates, Volscos, Samnitas, & AEquos,
Auruncosq́ue, Salentinosq́ue, acresq́ue Faliscos,
Vulsinios, Priuernatesq́ue, Tarentinosq́ue,
Atque alios versu quos non comprendere fas est,
Qui sunt nascentis prima incunabula ROMAE .
Scilicet Amphitryoniaden, dum paruulus infans
Vagit adhuc cunis, & adhuc lambentia sugit
Vbera, sic quondam duo pessima monstra dracones
Compressisse ferunt manibus, lethoq́ue dedisse.
At postquam sensim teneris excessit ephebis
ROMA , nouas vires, & mascula robora coepit
Colligere: vt pontum curuis tentare carinis,

A ij Dein


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer