382.
MAXIMILIANVS .II. ROM. IMP.
MAXIMILIANVS
secundus diuina fauente clementia electus Romanorũ Imperator, semper Augustus, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, & Slauoniae. & c. Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, & Silesiae. & c. Marchio Morauiae ac Lusatiae. & c. Comes Tirolis. & c. Notũ facimus tenore praesentium vniuersis. Ingenuos hominũ ad Rempub maximè literariam, iuuandam animos applicantium conatus & labores beneficentia & patrocinio nostro prouehi, foueri, at [?] adeò ardentiùs excitari, inter centera muneris Caesarei nostri officia non postremum esse semper duximus. Cùm igitur noster & sacri Imperij fidelis dilectus Hubertus Goltzius Herbipolensis, antiquarius & incóla ciuitatis Brugensis sub Comitatu Flandriae, nobis bumiliter exponat sese summa diligentia, industria & incomparabili sumptu nuper ad publicam vtilitatem composuisse & conscripsisse, atque typis excludenda suscepisse opera aliquot ad historicam antiquitatem eruendam apprimè vtilia: quorum titulus est, Primi quidem, Fasti magistratuum & triumphobrum Romanorum, ex antiquis tam marmorum, quàm numismatum monumentis restituti. Caesar Augustus, siue Historiae Impp. Caesarumq́ue Rom. ex antiquis numismatibus restituae liber secundus. Tiberius Caesar, siue Historiae Impp. Caesarumq́ue Rom. éx antiquis numismatibus restituae liber tertius. & c. tum etiam Graecorum numismatum libros: Vereri autem, ne laboris sui immensi in his conscribendis positi, & sumptus grauissimi in conquirendis vndique eiusmodi numismatibus, eiյdemq́ue sculpturae & impressioni adaptandis, ac in Aereis figuris & formis exprimendis, fructus, & laudem speratam & debitam alius fortè sculptor auti impressor intra fines Sacri Imperij primò editionem huiusmodi librorum, eosdem formis, & typis suis imitando, excipiendo, excudendo, demum diuulgando & diuendendo sibi praeripiat, praeter omnem Aequitatis rationem, in summum rerum ipsius dispendium: Oret ita [?] supplex, vt eiusmodi incommodo, quod indignè in ipsum redundare posset, Caesarea nostra authoritate occursuri, Rescripto siue Priuilegio impressorio, quo quibuscunque typographis vel sculptoribus per Sacrum Romanum Imperium iam commemoratos libros intra certum à prima authoris editione tempus, excudere, aut imprimere & distrahere inhibeatur, indemnitati suae clementer consulamus: Nos sanè precibus illius benignè annuentes, scienter & animo bene deliberato, ex Casarea nostra authoritate expresse inhibemus omnibus ijs, qui quidem in Sacro Romano Imperio & haereditarijs nostris Prouincijs, sculpendi, imprimendi artem prositentur, seu alia quacunque ratione librariam mercaturam exercant, ne ipsi aut aliquis eorum coniunctim vel diuisim in praeiudicium vel fraudem ipsius Huberti Goltzij, suorum haeredum, siue mandatum & actionem ab alterutro habentium, sub eius nomine, aut sine ipsius consensu veleiusdem mandatariorũ audeat praefatos Fastos, Imperatorum Rom. atque Graecorum numismatum libros per ipsum Goltzium edendos excipere, sculpere, imprimere, edere, producere, amulari vel imitari procurare, aut eosdem libros & opera alibi extra fines Sacri Imperij forsan, praeterquam ab ipso Authore Goltzio edita, sculpta, impressa, aut imitata, intra fines eiusdem Imperij vAenum exponere, habere, vel transmittere seu permutare palàm, occultè, directè velindirectè, aut quouis sub praetextu, vsque ad terminum decem annorum, qui ab editione cuiusque libri seu operis proximi numerabuntur, sub paena confiscationis omnium eiusmodi librorum contra Mandatum seu Rescriptum hoc nostrum excusorum, & decem insuper marcarum auri in singula opera exoluendarum, mediae quidem Fisco nostro Caesareo, alterius verò partis ipsi Huberto, eiùsue haeredibus vel mandatarijs. Mandamus igitur vniuersis & singulis nostris & Sacri Romani Imperij subditis ac fidelibus dilectis, tam Ecclesiasticis quàm Laicis, cuiuscun [?] gradus, status, & conditionis existant, in magistratu praesertim constitutis, vel eum superiorũ suorum nomine gerentibus, vt Rescriptum & Priuilegum hoc nostrum à quibuscun [?] inuiolatum atque intemeratum tueantur, & mulcta praescripta violatores, si qui erunt, & alia quacunque ratione coërceant, siquidem indignationẽ nostram grauissimã, & eandem mulctam subtersugere voluerint. Et vt firma rata [?] haec omnia nos habere omnino velle apertiùs constet, nostro & sigillo communitas, & manu subscriptas hasce literas extare voluimus. Datae in Ciuitate nostra Vienna Austriae. XXII. die mensis Iunij. Anno M.D. LXV. Regnorum nostrorum Romani tertio, Hungarici secundo, Bohemici verò. XVII.
Maximilianus. ad mandatum sacrae Caesareae
I.V. Las. maiestatis proprium. Schuanbach.