Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

332.



   Seuerum Hostilianum qui in locum M. Marcij intersecti electus fuerat in mummo antiquo inuenio appellatum fuisse L. Aurelium Seuerum Hostilianum, quare praenomen & nomen gentilitium hîc addidim us. Nummi inscriptio sic habert IMP. C. L. AVREL. SEV. HOSTILIAN. P. F. AVG.


   Nomina triginta Tyrannorum qui sub Gallieno suerunt cum praenominibus ex antiquis numismatibus descripta sunt, quorum quaedam hactenus apud nullos leguntur, alia verò aliter ab alijs hactenus tradita sunt.


   Seuerum qui a Maximiniano Augusto Iuniori, vti tradunt, adoptatus, ab eodem hoc anno Caesar & apos; anno insequenti ab exercitu Augustus appellatus est, nos ex nummis antiquis Fl. Valerium Seuerum nominauimus. Onuphrιus verò vbique M. Aurelium Seuerum, forsan quòd id nominis ante adoptionem haberet. Ceterùm quum ex nummis certum sit Maximianum Caij praenomen habuisse, morisq́ue suerit adoptatum non solùm ι familiã sed & in nomen adoptantis transire, omnino dicendum aut hunc Seuerum & ante adoptionem Flauij praenomen habuise, idque etiam iam a Maxi miano adoptatum retinuisse non accepto Caij adoptantis nomine, aut, quod potiùs credιderim, a Flauio Valerio Constantio Aug. adoptatum in nomen & familiam eιus transisse, dictumq́ue Fl. Valerium Seuerum, quum prιùs M. Aurelius diceretur: quod vt ita esse credam, sacit., quòd ante Constantium illum, nullum Flauij praenomen vsurpasse sciam, & quòd absurdum sit dicere Seuerum hunc a C. Galerio Maximiano adoptatum, quum nec nomen nec praenomen ιpsius retineat. Credendum igitur quod Fl. Valerius Constantius & C. Galerius Maximianus cùm simul imperarent, vt vtrobique Ae qualitas seruaretur, singuli singulos adoptarint & Caesares crearint, ille quidem Fl. Valerium Seuerum: hic autem C. Galerium Maximinum.

333.
DANIELLIS ROGERII ALBIMONTA-
NI IN LAVDEM HVBRTI GOLTZII
HERBIPOLITAE ANTIQVARII.


HVBERTE, antiquos Latij cui noscere ritus,
Ingeniumq́ue dedit Suada diserta suum:
Quas tibi, restituis regni dum iura Quirini,
Pro meritis grates grata iuuenta dabit?
An dabit illustris praestantia dona metalli.
Et feret aurifcri munera fulua Tagi?
Vestaraq́ue magnisicis Aequabit munera donis
Pro meritis reddens prae mia clara tuis?
Non haec quisque tenet quae donet munera GOLTZI,
Cunctaq́ue sunt meritis dona minora tuis.
Sed tibi serta ferens lauri de frondibus vdae,
Posteritas cinget grata Libensq́ue caput.

EIVSDEM,

334.
AD HVBERTVM GOLTZIVM.


Prisca suis mandas dum Fastis gensta vetustis,
Et reuocas veteres arte modoq́ue dies:
Dignus eras GOLTZI Fastis inscribier ipse,
Dignus & Aeterni marmoris essigie.

335.


TOY AYTOY.

Ωσσῃ ὑπερβολίῃ τὰ παλαιὰ νεώτερα νικᾷ,
Τόσσῃ καὶ κρατέεις σύ γε νεωτερικῶν.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer