Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

315.

victores euasêre. In Bruti occisi locum T. Lucretium Tricipitinum Lucretiae patrem Valerius Poplicola sibi conlegam adsciuit: simúlque cum ipso primus Consulum triumphauit, Lustrúmque fecit anno ab vrb. cond. CCXLV . Nono inde anno post reges exactos, quum gener Tarquinij iniuriam soceri vindicaturus, ingentem collegisset exercitum, populósque finitimos aduersus Romanos concitasset, nouus Romae magistratus creatus est, isq́ue Dictator appellatus: cuius potestas atq; auctoritas etiam supra ipsos Consules esset, & a quo prouocatio ad Populum non esset. Primus autem

Dictator creatus est T. Lartius Flauus anno ab vrb. cond. CCLII : isq́ue sibi Magistrum Equitum Sp. Cassium Viscellinum dixit. Post haec quum propter nobilium & potentium acerbitatẽ & saeuitiam, qui pbebeios magno Aere alieno & foenore sibi obstri ctos in vinculis detinebant, atrocissimae inter patricios & plebem exortae essent seditiones,

ita vt plebs armata maximo cum terrore nobilium trans Anienem in montem, qui Sacer dicebatur, secederet: non prius inde abduci potuit, quàm ad sui tutelam Tribuni plebis crearentur. Quos anno insequenti CCLX tanquam peculiarem sibi magistratum Populus Ro. eplebe creauit, per quos contra Senatus & nobilium potẽtiam deinceps tutus esse posset. Creatiq́ue sunt primùm duo C. Licinius & L. Álbinus.

Hi tres alios conlegas sibi adsciuerunt, in quibus Sicinius praecipuus seditionis auctor fuisse traditur: qui reliqui fuerint haud satis conuenit. Auno ab his trigesimo septimo, qui fuit vrbis conditae CCXCVI , Tribuni Plebis decem creati sunt, bini videlicet ex singulis classibus, cautúmque vt sic postea crearentur. Mox a consulibus ad Decemuiros res venit. Anno enim trecentesimo altero, imperium consulare cessauit, & pro Consulibus, legum ferendarum caussa, decem facti sunt apud quos summa.

potestas esset, qualis hactenus apud Consules fuerat, ijq́ue Decemuiri appellati sunt. Qui quum anno vno atque item altero modestè eum magistratum gessisse visi essent, tertio tandem anno ob App. Claudij vnius Decemuirorum atrocissimiq́ue ingenij hominis facinus, qui Virginiam T. Virginij viri plebeij filiam, mota quaestione status in seruitutem asserere voluerat, vt ei postea stuprum inferret, occisa a Virginio patre filia, quò eam ab Appij violentia & stupri dedecore vendicaret, altera plebis secessione in

montem Auentinum facta, Decemuiri magistratu se abdicare coacti sunt. Ita sublata Decemuirali potestate, eodem anno CCCIIII . snmma rerum ad Consules redijt, & plebs quae in Auentinum secesserat, postquam Tribunos Plebis sibi reddi postulasset, domum redijt. Noc multò pòst Tribunis plebis (potissimùm autem Canulcio) legem promulgantibus, vt Consulum alter e plebe crearetur, refragantibus patribus, noua iterum seditio exorta est: neque priùs plebs placari potuit, quàm inter caeteras pacificationis conditiones a patribus obtinuisset, vt sicut plebeij hactenus, ita & militares Tribuni crearẽtur, ijq́ue sex; tres e plebe, totidem e Patricijs. Itaq́ anno CCCVIIII .

Tribuni militum Consulari potestate primùm creati sunt, A. Sempronius Atratinus, T. Cloelìus Siculus, L. Atilius Longus: atque hi tres tantùm & ex patricijs. Eo enim plebs primùm contenta fuit, quòd sui ratio in comitijs habita fuissct. Hi tamen, quòd vitio facti essent, haud multò pòst abdicarunt: factique in locum ipsorum iterum Con sules duo L. Papirius Mugillanus, L. Sempronius Atratinus, idq́ue non sine contentione inter plebem & patres; his quidem Consules, illa verò alios Tribunos militum poscentibus: sed vicêre tandem patres. Anno insequenti, qui fuit vrbis cõditae CCCX . Censores primùm creati sunt: hac potissimùm occasione, quòd quum Populus diu incensus permansisset, neque propter bellorum ingruentium onera & impensas. Census commodè diutius differri posset, neque iterum Consules rebus foris gerendis intenti huic muneri vacare possent, placuit huic functioni, quae aliquanto plus operae quàm dignitatis habere videretur, peculiarem magistratum deputare, cui scribarum

ministerium, Tabularum cura & custodia, formulaeq́ue censendi committerentur. Primi itaque Censores hoc anno facti L. Papirius Mugillanus, L. Sempronius Atratinus, 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer