Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

38.

rum esse possit, quàm latè harum rerum vsus pateat, & quàm non sit infoecundum antiquitatis studium, superfluum fuerit de re manifesta & cõfessa copiosiùs hîc, loco & tempore alieno, disserere. Suffecerit hîc addidisse non paucos posterioris huius nec infelicissimi, qua ad rem literariam, fAeculi magni nominis viros, atque in grauissimis alioqui & maximis seriis disciplinis, quales sunt Iurisprudentia, Medicina, Philosophia, Historia, & similes, absolutissimos, nõ dedignatos solidioribus literis & hoc rei antiquariae studium adiungere, nonnunquam & plaeraque ex ipsa antiquitate petita perquàm commodè & appositè scriptis suis interserentes. Testes mihi huius rei locupletissimi innumeri ferè passim per Italiam, Gallias, & Germanitas, atq; alibi viri in omní literatura celeberrimi & versatissimi, partim quidem iam fato functi, relictis tamen immortalibus clarissimisq́ue studiorum suorum monumentis, partim etiamnum superstites, & qui quotidianis ingeniorũ suorum foetibus rem literariam simul & antiquariam iuuare, prouehere, & illustrare non cessant. Vti inter ceteros (ne hîc omnes recenseam) quondam Politianus, Budaeus, Bembus, nuper Wolfgangus Lazius, nunc verò Antonius Augustinus, Carolus Sigonius, Paulus Manutius, Onuphrius Panuinius, Ioannes Sambucus Pannonius: qui, vti alioqui eruditissimus, ita & totius antiquitatis percallentissimus, simulq́; ab omnigenis antiquitatis monumentis instructissimus, pro singulari ipsius in nos nostrosq́ue labores studio, tum ad hoc opus, tum ad alia quae etiamnum prae manibus habeo, haud paruas nobis attulit commoditates. Sed quando iam, benigne Lector, vniuersam instituti nostri rationem, quam in hoc opere sequuti sumus, tibi planam & manifestam esse mihi persuadeo, quod superest, optarim, vt siquidem haec nostra qualiacunque, quo candore & studio à nobis in lucem proferuntur, eadem animi Aequitate & frontis serenitate legentur spectabunturq́ue, vti vicissim tantum ex iis fructus & voluptatis percipias, quantis illa mihi vigiliis & laboribus constitêre. Sis felix, & faue.
Figure
Type: drawing

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer