Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

37.

Varia occurrent Senatusconsulta, Leges, Magistratus, dignitates, offιcia, imò vniuersus ferè Reipublicae RomanAe status, ipsaq́ue administrandae ratio ex solis ferè nummis cognosci potest. Rursus si te Religionis, & rerum sacrarũ cura tangit, hîc praeter varia sacerdotiorũ, quae apud antiquos erant, genera, publicos sacrifιciorum ritus & ceremonias, aliaq́; ad Deorum cultum pertinentia, multifaria quoque sacrorum apparatuum, tam vestium, vasculorũ, quàm aliorum instrumenta inuenias, è quibus non pauca in nostram translata religionem etiam hodie agnoscimus. Quòd si animum tuum delectat historia, quid quaeso aliud numismata, quàm Historiae? etiam his quae scripto mandatae, & posteris traditae sunt, vti diuturnAe magis, ita fιdeliores & elucidatiores? quòd in his res gestae fιguris expressae sub aspectum subijciantur, simul etiam verbis additis, vt passim in plaerisq; nummis est videre: ita vt multa veterum rerum monumenta in his apertiùs, quàm in quibusdam quae manibus hominum teruntur historiis, interdum etiam ea, quorum reliqui scriptores aut nullam, autnon nisi obscuram mentionem fecerunt, explicentur. Quod, si quid aliud, hic certè Fastorum nostrorum liber testatissimum facit: quòd in eo vel per sola numismata quo vides ordine & ratione digesta, obseruato cuiusq; anni tempore, quae olim Romae, in Italia, aliisq́ue Prouinciis pace ac bello acciderunt, nõ minùs spectanda, quàm legenda proponuntur. Nec minùs ad rem militarem conferre numismata certum est, tam propter diuersissimorum bellicorum instrumentorum, armorum, machinarum, nauium bellicarum, coronarũ militarium, signorum, vexillorũ, aliorumq́; omnigenûm bellicorum & terra & mari apparatuum, quam ea nobis suppeditant, copiam: quàm ipsarum expeditionum, profectionum, adlocutionum militarium, triumphorum, ouationum rationem, variasq́ue legionum, & cohortium nomenclaturas & appellationes, aliaq́; innumera ad disciplinam militarem spectantia, quae omnia passim in numismatib. locupletissimè pertractantur, & cognoscenda traduntur. Taceo nunc quantũ hinc iuuari possit, si quis de asse & eius partibus & reliqua re nummaria, aut ponderibus aliquid cõmentari in stituat. Quid, quòd nec Geographi nummos sine fructu tractabunt, cùm in his omnium ferè regionum, prouinciarum, vrbium, & fluuiorum non solùm nomina, sed tantùm nõ situs & proprietates graphicè depingantur? Postremò, ne te diutiùs remorer, si Physica & rerum naturalium cognitio, si variarum etiam rarissimarum rerum aspectus te affιcit, praeter infinita multiformiaq́; omnigenûm etiam longissimè petitorum animantium, arborum, plantarum, fruticũ genera, fιguras & species, nihil ferè sub coelo parens natura creauit, nihil operosa ipsiusq́; Naturae Aemula hominum industria inuenit aut parauit, quod non tibi nummi spectandum proponunt: nihil est vsquã memorabile, quod non in numismatibus, aliisq́ue antiquitatis monu mentis exprimatur, & tanquam in tabula picta spectandum proponatur. Quae cùm ita sint, vt nemini deinceps obscu 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer