Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

25.

vniuersum populus Ro. ꝗ̃ singuli ferè Duces & Imperatores vti ceteris longè praestitêre, ita easdem & frequentiùs & liben tiùs exeruêre) totum ferè terrarum orbem sibi subegisse. Quantulum enim summae ipsorum angustiae, tenuique filo fortuna pendens cõtra Carthaginensium opes & potentiam, Graecorum sapientiam, Gallorum, Germanorumq́ue robur & multitudinẽ alioqui valuissent. Vt meritò γνῶμαι illae omnium iudicio approbatae & sermone celebratae videri possint: Vincit omnia virtus : &, Domat omnia virtus , & si quae suntidgenus aliae: ex quibus nihil tam altè à natura constitutũ esse intelligimus, quò virtus vel per se, & nullis adiuta adminiculis, non possit eniti. Quanquam & Fortunam illis diuinitùs quodammodo adiunctam, & tanquam obsequentem, plurimùm ad tantasres gerendas momenti attulisse credendum est. Nam vti rectè & non sine iudicio à Marcellino scriptum legimus, quũ primùm vrbs Roma suo splendore orbiillucesceret, vt ad honoris culmen AeternAe pacis foedere eueheretur, Virtus & Fortuna aliâs ferè dissentientes consensère: quarũ si alterutra desuisset, nunquam illa ad perfectũ fuisset peruentura. Cuius quidem consensionis vis & effectus ex auspicatissimis vrbis incrementis, selicissimisq́ue successibus & progressionibus, quas ad rerum summam constituendam fecit, facilè perspicitur. Siquidem ab eodem Marcellino memoriae proditum est, populum Ro primis trecentis annis (quam veluti primam ipsius Aetatem haud ineleganter neq; absur dè pueritiae terminis concludit) multa bella sub ipsis quasi vrbis moenibus tolerasse & sustinuisse. Deinde adultiore iam Aetate post varias bellorum calamitates, hinc Alpes, illinc fretum Herculis transcendisse. Postea quum ad adolescentiam iam processisset, & quasi virile quoddam robur collegisset, ex omnibus orbis partibus laureas triumphosq́. reportasse. Postremò ingrauescente Aetate quasi tranquillitatis & quietis appetentiorem, posteaquam gentes indomitas, moribus feras, natione barbaras, iam sub suam ditionem 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer