Full text: Goltzius, Hubert: FASTOS MAGISTRATVVM ET TRIVMPHORVM ROMANORVM AB VRBE CONDITA AD AVGVSTI OBTTVM EX ANTIQVIS TAM NVMISMATVM QVAM MARMORVM MONVMENTIS RESTITVTOS

23.

de auxiliis interpellasset, & C. Popillius legatus à Senatu ob id ad Antiochum missus, Populi Romani nomine ipsi denuntiasset, vti ab armis discederet, Antiochus verò spatium deliberandi petiisset: Popillius indignatus virgula locũ in quo Rex consistebat, circumscribens, magna animi praesentia & fiducia, anteꝗ ex loco circumscripto excederet, disertè respondere iussit, credereq́;, non tam Legatum, quàm vniuersum Senatum cum ipso colloqui. Quae res ita Antiochum perculit, vt nulla interposita temporis mora, statim pacem promitteret. Ceterùm non minorem etiam ante illa tempora Vrbis vestrae, Senatusq́; & Populi Romani auctoritatẽ fuisse vel illud argumento esse potest, quòd Ptolemaeus Philopator AEgypti Rex Populum Ro. tutorem filio suo Ptolemaeo Epiphani adhuc puero instituerit, vt aduersus Antiochi insidias & potentiam, Romanorũ praesidio, tanquam praesenti quodam numine tutus, defenderetur munireturq́;. In quo quidem tuendo ea cura, diligentia, & fides à populo Ro. praestita est, vt Lepidum tũ fortè Pontificem maximum ad pueri tutelam Alexandriam mittere non dubitarit: malueritq́; opera & ministerio amplissimi viri tam in sacris quàm aliis Reipublicae vsibus destitui, ꝗ committere, vt fides ipsorum frustrà implorata videri posset, vel quicꝗ eorum quae ad regia incunabula tum conseruanda, tum amplificanda pertinerent, desiderari. Hinc postea & alij Reges non pauci, vel sola fidei, & propè diuinAe beneficentiae, qua populum Ro. aduersus socios, amicos, & foederatos vti solitum intellexerant, fama impulsi, liberos suos etiam infantes aut Aetate minùs prouectos in tutelam educandos iisdem tradere non sunt veriti. In quibus fuit & Iuba Mauretaniae Rex. Quamuis enim non aliud imperium tanto sanguine, tot clarissimorum virorum caedibus, tot tantisq́; laboribus, rerumq́; difficultatibus, quae variis obiectis casibus vndique incurrerunt, partum sit & constitutum, quantis Romani imperij moles est conflata: Liberalitatis tamen, Fideiq́ue, etiam in hostes, 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer