Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

76.



   

HVNNIFRIDVS fratre Apulorum perfidia caeso, tertius Apuliae Comes fuit. Huic statim abinitio nihil antiquiùs fuit, quàm fratris sui percussores bello persequi, quos tandem in potestatem redactos capitali supplicio adfecit: & postquam per annos septem rerum potitus esset, obijt.


    GOTHIFRIDVS Hunnifridi frater, quartus Nortmannorum, Comitatum Apuliae, tenuit. Is cum Beneuentum Pontificiae ditionis vrbem inuasisset Leonis IX. Pontificis Maximi, arma in se prouocauit. Ab quo bello petitus, eundẽ, Gisulphi Salernitani Principis auxilijs adiutus, apud Ciuitam Apuliae opidum proelio victum, cepit. quem mox ob Pontificiae dignitatis reuerentiam, in honore habitum, datis qui prosequerentur dimisit. Nec multo inde post tempore obijt, quum Apuliae Comitatui per triennium praefuisset.


   

BAGELARDVS , Gothifrido in Apuliae Comitatum ex testamento successit. Eum nonnulli Hunnifridi, alij autem Gothifridi (quod vero simile magis est) scripsêre. non diu hic Apuliae dominatum tenuit; nam vix mensibus septẽ praefuerat, quum Roberti Guiscardi patrui sui armis eiectus est.


    ROBERTVS GVISCARDVS sextus Apuliae Comes, Comitatum pulso nepote Bagelardo occubuit. Hic Calabriam & Lucaniam de Graecis cepit: Venetos ali quot naualibus proelijs vicit, Dyrrachiũ expugnauit; Romanos Gregorio VII. Põtifici Max rebelles, multis cladibus castigatos ad officium coëgit, quibus gestis ab Gregorio Pontifice Dux Calabriae & Apuliae Comes creatus est, eiq́ue iuramentum vt Ecclesiae Beneficiarius praestitit. Viginti inde & quatuor annis Calabriae & Apuliae quum praefuisset, obijt, Rogerio filiorum natu maximo herede scripto.


   

ROGERIVS BOSSVS Tancredi filiorum natu minimus, primò ab Roberto Guiscardo fratre, aliquot Apuliae opidis praefectus fuit. Inde Roberti fratris auxilio Siciliae parte potitus: post eius demum mortẽ tota insula pulsis Saracenis, in potestatẽ suã redacta, se Siciliae Comitẽ & Calabriae scripsit. obijt mense Februar, an. decimosexto, postquã primũ Siciliae comitatu, post Roberti fratris mortẽ potitus fuerat.


   

SIMON Rogerij filius primogenitus secundus Siciliae Comes fuit. Is multis pulorum seditionibus (nam& Apuliae pars ipsi parebat) vexatus cùm vix annum rerum potitus fuisset, absque liberis vita ex cessit: Rogeriumq́; fratrem successorem habuit.


    ROGERIVS II . Rogerij filius, tertius Siciliae Comes, post Simonis fratris primogeniti mortem fuit. Apuliae inde & Calabriae Ducatu, ex morte Guilielmi nepotis sui qui sine liberis obierat, auctus; quum infuper Neapolim, aliásque de Graecis

cepisset vrbes; ab Innocentio II. Pontifice Maximo, quem in proelio ab Guilielmo filio suo captum libertati restituerat: vicesimoseptimo Comitatus sui anno, rex vtriusq; Siciliae cis & vltra Pharum, creatus est. Posthaec Saracenisin Africa bellum intulit, Emanuelem secundum, Orientis Imperatorem qui Christianos Hierosolymam petẽtes multis incommodis adfecerat, vastatis Constantinopolitanae vrbis suburbijs, cõpescuit. Inde in Siciliam regressus, vicesimosecundo anno postquam primùm rex creatus fuerat obijt, XVI . Kal.Maij, annoa Christo nato M C L .


    GVILIELMVS qui ob auaritiam & crudelitatem Malus vocatus est, cum Rogerio patre biennium & menses decem, & post eius mortèm annos XVI. in vtraq; Sicilia regnauit. Viuo patre magnam de se spem ob disciplinae militaris peritiam praebuerat:; quam nec in principatus suiinitio fefellit: quum A pulos rebelles perdomuisset, & Saracenos multis cladibus afflixisset. sed mox apparuit simulatione virtutis,
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer