Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

72.


memoria dignum gestum, nisi quod primis regni sui initijs, Francos Italiam inuadentes, proelio victos eiecit: & Graecos per praefectos suos Dalmatia expulit. Sed cùm ob rapacitatem & auaritiam, scelúsque in Amalsuentham reginam commissum, inuisus suis esset, & ab hostibus ob socordiam & negligentiam contemneretur: Bellisarius iussu Imperatoris Ιustiniani arma Gothis intulit, Siciliaeq́ue regnum & Bruttios, vrbémque Neapolim de Gothis cepit. Inter totrerum turbas cum Theodahatus solita ignauia obtorpesceret, indignati Gothorum proceres Witigem virum manu promtum in regẽ elegerunt: eiusq́ue imperio Theodahatus, postquam biennium & menses ferè IX . regnauerat, occisus est, mense Martio.


    VVITIGES vir bellica virtute insignis, ceterum genere obscurus; quartus Gothorum in Italia rex (nam Sicilia tum amissa erat) fuit. Hic vt regnum sibi consirmaret, post occisum Theodahatum, Matesuentham Theoderici regis ex Amalsuentha

filia neptem, inuitam & repugnantem in vxorem duxit. Cum Bellisario Iustiniani imperatoris praefecto, varia fortuna bellum gessit, eumq́ue intra Romanae vrbis moenia compulsum integro anno & diebus nouem circumsedit. aduentu inde nouarum ex Graecia copiarum obsidionẽ soluere coactus: Mediolanum quod Graeci occupauerant recepit. Inde ab Bellisario Rauennae obsessus, quum fame victus se dedidisset, Constantinopolim captiuus, cum Gothorum principibus abductus est: ãno regni sui IIII. quincto autem anno postquam Graeci, primum arma Gothis intulerãt.


    HILDOVALDVS V Vitige in captiuitatem abducto, ab Gothis rex salutatur. Transpadanam tantum regionem tenebãt. In tanta suorum necessitate Hildoulaldus non demisit animum: sed contractis in vnum Gothorum copijs, cum Vitali Iustiniani praefecto signa cõtulit: eumq́; proelio superatum interfecit & praebuerat de

se spẽ, quòd Gothorum regnũ inintegrum restituturus esset, ni insidijs eorum quos Varaiae insignis viri caede offenderat, cùm vnum tantum regnasset annũ, occubuisset.


    ARARICVS ROGVS , Hildoualdo, non melioribus quàm ille regnauerat auspicijs, in regnum Italiae successit. siquidem vix menses quinque tenuerat regnum, quum eorum insidijs qui Totilam regem creauerant, occubuit.


    TOTILAS BADVILLA ab Gothis rex ob virtutẽ creatus fuit Cuius statim insigne specimen dedit, Graecorum ducibus duobus proelijs profligatis & Apulia, Calabria, Lucaniaq́ue in potestatem suam redacta. Vrbem Romam proditione quorundam admissus, coepit: incensóque Capitolio, praecipuisq́ue Aedificijs & moenium parte euersa, foedum in modum deformatam, reliquit. Restitutam inde ab Graecorum ducibus, cum iterum cepisset, in omnem sexum & Aetatem ferro saeuijt. Siciliae quoque arma intulit, pérque totam insulam ferro, incendijsque grassatus, multis vrbibus

partim vi, partim deditione potitus, cum suos in Italia premi intellexisset, parte copiarum ibi praesidio relicta, Italiam repetijt. Hinc cùm diu Graecorum arma exercuisset: dum Longobardis, qui in auxilium Narsetis Iustiniani praefecti veniebant, ad Brixellum occurrit, in proelio fortissimè pugna ciens, interfectus est, ãno regni sui XI .


    THEIAS octauus & vltimus in Italia Gothorum rex, quamquam attritae admodum assiduis cladibus Gothorum vires essent; Narseti tamen aliquamdiu fortiter restitit. Ceterum quum eum Narses apud Nuceriam vrbem castrametantem ad pugnam prouocasset, in proelium de summa rerum descensum est, dimicatum tanto ardore animorum a Gothis, vt ne caeso quidẽ Theia regesuo, ante pugnandi finẽ fecerint: quàm Narses per preconem, veniam ijs qui arma ponerent, daret. Hic finis Gothorum regni in Italia & adiacentibus Italiae insulis, fuit: Gothiq́ue in Italorum nomen concesserunt. Theias non vltra annum Gothorum regno potitus est.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer