Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

68.


exercitum suum quem Guisius ducebat ex Italia reuocare coaɔtus est : ipséque Pontifex quum ab Albano premeretur seséque à Gallis decedente Guisio desertum quereretur, pacem cum Philippo per legatos fecit. Interea quum loannes Vega Siciliae Prorex malè a multis ob seueritatem & dominandi impotentiam audiret, multisq́ue Siculorum querelis apud regem Philippum vrgeretur, coactus est ex Philippi imperio sese potestate abdicare : fuccessorémque habuit Ioannem a Cerda Metymnesiũ ducem principem modestissimum & clementissimum & regis domum ex stirpe materna contingentem. Carolus Caesar posteaquam sese regnorum omnium & prouinciarum suarum potestate; filio sibi suffecto( vt iam memorauimus)abdicasset: classe vna cum duabus sororibus, Eleonora Franciae; maria Hungariae reginis in Hispaniam

traiecit. atque vt sese priuatum etiam ad otium & tranquillitatem componeret; missa ad VII viros Electores legatione fratrẽ suum Ferdinandum sibi in imperio

suffici petijt & ipsorum suffragijs impetrauit. obseruatum est a nonnullis eam legationem in VI. Kal. Martias hoc est Caroli Caesaris natalem incidisse. eum diem vt ipsi auspicatissimum nõnulli ex rebus gestis colligunt. argumẽto esse quod Franciscũ Gallorum regem suis auspicijs per legatos ad Papiam in potestatem acceperit : quod

anno Aetatis suae XXX. Bononiae eodem die coronatus sit a Clemente Septimo, & imperij insignia acceperit. Ceterum hic annus Caroli Caesaris & trium reginarũ morte funestus fuit. Septimo enim quàm sese imperio abdicauerat mense IX. Kal. Octobris anno Aetatis suae LIX. extremum diem in BAeticis clausisse traditur. aliquot ante mensibus Elionora Franciae regina, paullòpost Caesaris mortem, eiufdẽ soror Maria Hungariae regina ; vt & Maria Angliae regina Caesaris nuruse viuis excesserunt. Potitus estinterea in Flandria non longè a Grauelinga insigni victoria Philipus, fusis fugatisq́ue Gallis, magnóque proelio per Egmondanum comitem debellatis. Sequuta



inde laetissima vtriusque partibus & auspicatisima pax per connubia; filiam namq; fuam Henricus Francorum rex Philippo; sororem verò Emanueli Philoberto collofunesauit. ipséque adeô rex Henricus morte sua tantam omnium aggratulationem
funestauit. quae deinde sequuta sunt, & qui motus ob opinionum &
factionum dissidia Galliam & ditiones Philippi perturbauerint,
vt ad huius historiae seriem regnorumq́ue
Neapolis & Siciliae necessitudinẽ
nõ pertinentia, nunc latiùs
prosequuti non
sumus.
HVBERTI
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer