Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

57.




in possessionem sibi asserere poterat, diu bello fatigatus est ab Henrico sororio, qui aut connubium dissoluere, aut sororem regno spoliare contendebat; sed tandem ei

bello finem Henrici mors attulit. cuius obitu Ferdinandus Castellae rex salutatus est. Ceterum regina sibi potiorem in eo regno potestatem vindicante, post varias altercationes, conuenit, vt paribus auspicijs regnarent. tamq́ue regis quàm reginae nomina in edictis; in signis militaribus; imagines in numismatibus signarentur. Viuo

adhuc patre in nuptijs Elizabethae inter faustas acclamationes etiam Siciliae rex Ferdinandus salutatus erat, atque Ioannem Cardonam qui suis auspicijs insulam cum

Proregia dignitate administraret in Siciliam miserat. Is cum nouas tributorum & vectigalium rationes excogitasset; easq́ue imperare vellet, obstiterunt magna constantia Messanenses, ceterarum vrbium legatis vel metu, aut per adulat onem adsentientibus neque quidquam imperari quum ipsi etiam cõtumelijs affecti intercederẽt, potuit.

Moritur interea Barcinonae mense Ianuario, senio laboribusque confectus Ioannes,

expleto iam anno Aetatis octuagesimo quincto: eiq́ue in regno succedit Ferdinandus

filius; qui benignè auditis Messanensium legatis, quos illi ad ipsum, vt eum de Cardonae tyrannide certiorem redderent, miserant; Cardonam magistratu abdicauit, & in eius locum Casparem spem suffecit. Interhaec tentatur bello Ferdinandus ab Alfonso Lusitanorum rege, Castellae ius sibi vendicante, quod Ioannam quã ducturus erat, Henrici filiam, & ex Blanca sorore neptem suam esse falfò persuasus esset. Inuasit etiam Nauarrae regni vrbem Fontem Rabiam, Ludouicus Francorum rex, quod iniqué ferret, Elizabetham fuisse Ferdinando collocatam, neque filij ipsius Caroli vllam rationem habitam. Ceterum Ferdinandus ijs bellis confectis, Hispaniam

varijs motibus & latrocinijs turbatam composuit. Mouitinde in BAeticam, eamq́ue Hispaniae vlterioris partem, quae nunc Granata vocatur, quam Sarraceni Arabesq́ue per octingentos ferè annos possederant: eiectis inde Barbaris decimo demũ

anno in potestatem redegit. in ea expeditione vt multa sunt fortiter & cum magna gloria a Ferdinando rege gesta, ita non paruam eius victoriae partem Elizabethae reginae scriptores attribuunt, inclaruit quoque eo bello Consaluus Cordubensis, qui postea ob rerum gestarum gloriam Magni cognomẽto donatus est. Malacam litoralem haud procul a freto Herculeo vrbem penultimo fereloco expugnatam tradũt, vltimo omnium difficillimè cessit Granata Barbarorum regia, quae cõstructis etiam ne exercitus deduci deberet hibernaculis diu obsessa est. nec nisi fame expugnari

vrbs potuit: qua cum admodum premerẽtur, Ferdinando se dediderunt: eiq́ue ob eam contra hostes Christiani nominis partam victoriam, Catholici cognomentum datum est. Inde quum Barcinonae degeret a quodã obscuri nominis Hispano magnum periculum adijt, qui siue insania, siue malo daemone ιmpulsus, regem circa ceruicem

gladio percussit: eoq́ue peremto regnum sibi pollicebatur. At rex ab eo discrimine recreatus, Iudaeos, qui Christum, eiusq́ue doctrinam per baptismum profiteri recusabant, vndique regnis suis expulit: & in eos qui in Iudaismum Christiana religione eiurata, relapsi erant, per opinionum quaesitores ad id creatos ignominia & cruciatibus saeuiri iussit. Mox quum Turcae bellum in Apuliam mouissent, & Hidruntum

expugnassent, Ferdinandus Catholicus, Ferdinando patrueli suo in auxiliũ septuaginta triremes misit, quibus Henricum Enriquesium praefecerat. Interim dũ

ea classis Neapolin & inde Panormum petit; Turcae intellecta Mahumedis morte, opidum expactione Alphonso Ferdinandi filio reddiderant, & se subduxerant. Proximo inde anno pestis oborta octodecim hominum milia Messanae consumsit. Ferdinando Catholico etiam Aeternam & gratam posteritatis memoriam peperit, pars incogniti anteà orbis per Christophorum Columbum ipsius auspicijs illustrata, & classis orbi terrarum circumuecta. Circa idem ferè tempus moritur loannes vmcus
f 2
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer