Full text: Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

28.


Guilielmus silius, quem pater adhuc viuus successorem sibi cooptauerat in tyrãnum degenerasse traditur; Primore’sque regni side & probitate commendatos, partim exsilio asslixisse, partim necasse, & contra Maione quodam Barense, qui ob morũ similitudinem in eius samiliaritatem obrepserat, homine obscuro, & in auaritiam atque libidinem prosuso, vtintimo & necessario vsum. qui proceribus ceteris, exitium apud ciedulas regis aures & suspicacem animum molitus; etiam vacuo ab amicis rege, eadem persidia regnum assectabat. Deuinctóque sibi in consiliorum necessitudinem Hugone Panormi Praesule, placuit euerso per calumniam Lorotelli Comite Roberto, qui potentia sua ipsorum conatus sracturus metuebatur; regiae prolis tutelam assectare; & sub eius praetextu ius regniinuadere. Quorum praua consilia Roberti sagacitate & prudentia; etiamsi multi proceres ipsorum artibus & delationibus euessi essent, im pedita sunt. Posthaec dissidio inter Maionem & Hugonem sactionum istarum capita, ob ambitionem oborto; Marthaeus Bonellus, qui Maionis assinitatem, desponsata sibi silia, varijs actibus prensare videbatur; ob eam caussam samiliariter admissus, Maionem ex insidijs in cautum opprimit & suga elabitur. Maionis cadauer omni ludibriorum genere à populo plebéque vexatum est. Rex ob eiusdem caedem ita incensus, pacari nullis rationibus potuisset, nisi regia insignia inter Maionis thesauros reperta, concepti sceleris argumenta suissent. Bonellus in gratiam regis. quia hostem & insidiatorem regiae securitatis, & publici otij perturbatorem, occiderat, recipitur. Ceterùm paullopost quum Bonelli potentiam, vt nimiam, regi ad omnia sormidoloso, suspectam, sactio Maionana reddidisset; scelerisq́ue inuidiam detorquendo mollijssent; Bonello Rex amicitiam & samiliaritatem renun ciauit. Is veritus, ne noua sactiosorum conspiratione, & regis credulitate otium publicum perturbaretur; vnà cum optimatibus & proceribus pro libertate coniurat. placuit, regem in

potestatem procerum esse redigendum; sactionem Maioniam opprimendam & delendam; proles regias, & regni curam in agnatorum & gentilium tutelam, quoad regiam ipsae administrationem obιre possent, tradendos. Capto inde tempore coniurati, Gauaretto praesidij regij Tribuno muneribus corrupto, (neglectis etiam Bonelli mandatis;

qui nihil ante reditum suum & rebus bene compositis tentandum monuerat) veriti, si cunctarentur vlteriùs, ne res iam cum multis communicata per indicium ad regis aures penetraret, arcem occupant; regem captum in carcerem detrudunt; regias gazas, & instrumenta domestica diripiunt; in muiiebiem sexum stupro & libidine grassantur. Dehinc Regis primogen tum Rogerium, equo impositum, & per vrbem regia pompa deductum, regẽ saustis acclamation bus salutant; sed populo, vt in Rogerij verba iuraret, persuaderi non potuit. atque quum post triduum, vt conuenerat, Bonellus non appareret, vulgus, vt semper ad omnia mobile, ad miserationem slectitur: Regem paucorum scelere oppressum, ad libertatem, vt ipsis redderetur, commota seditione



& magno cum surore reposcunt. Ineo tumultu, Rogerius magnae spei puer, quum caput è senestra in cautiùs, vt prospectaret, exseruisset, sagitta circa oculum pecussus, paullòpost exspirauit. Vrgent inde Panormitani in regia obsessos coniuratos & regem sibi tradi petunt, alio qwn ipsis extrema minantur. Rex ex senestia suis, squallore & pedoresordidus ostentatur. Vicit inuidiam, rei indignitas: vertitq́ue in commiserationem regia ma estas eò miseriarum proiecta. quare violatores regis ad supplicium deposcuntur. Rex libertati suae restitutus, eos, qui ipsum violauerant, capitáque coniurationis suerant, incolumes abire iussit: commotus inde tot simul aduersis rebus,

& domesticis etiam insidijs anxius animo mentéque concidit: regiámque vestem; siue dignitatis & maiestatis oblitus, abiecit. Excitatus tamen inexspectato admodum motu; nun ciabatur namque Bonellum cum coniuratis in proximo magnas copias habere, nouásque iterum res moliri: eò legationem misit, percunctatum, ecquid Bonellus
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer