Margin note:
ENNA A NORTMANNIS RECEPTA.
Inde cum equitibus Ennam prosectus; Chamutum spe redimẽdae vxoris, prolisq́ue euocatum; equitatu circumdatum capit; vrbéque in potestatem ea calliditate redacta; Chamutum eiurata Mahumetica impuritate,
CHRISTO SERVATORI
cum liberis & vxore initiatum, & libertate, agris, praedijsq́ue donatum, vt Mileti in securitate & otio reliquum vitae degeret, commigrare secit. Iam Sicilia in potestatem redacta; & à seruitute Barbarorum liberata erat; praeter NAeetum & Butheram
Margin note:
BVTHFRA A NORTMANNIS RBCEPTA.
vrbes; quae vi capi non posse videbantur. Ceterùm quum Rogerius iustitia & liberalitate erga omnes vsus, Siculos multis sibi benesicijs demeruisset; Buthera sponte tàm benigni iustiq́ue victoris clementiam sequuta sese dedidit. NAeetini
Margin note:
NAEETVM A NORTMANNIS RECEPTVM.
etiam, quinullis armis expugnari poterant, & Barbarorum praesidio tenebantur, supplices quoque vnà cum Saracenis Rogerio accidunt, seséque & suas sortunas eius voluntati permittunt, quos ille comiter acceptos, & Christo initiatos, in gratiam recepit;
ijsque Iornandum filium praesecit. Atque quum iam nihil, quod in Sicilia vinci posset, superesset: etiam ab alijs, qui adhuc Saracenorum dominatione premebantur,
Margin note:
MELITA A NORTMANNIS RECEPTA.
seruitutem esse depellendam putauit. quare Melitam insulam; & mox Gaulon Melitae vicinam, eiectis inde Barbaris, sibi suisq́ue posteris per arma vectigales secit. Traditur ipsum corpore sirmo & procero: oris magna dignitate & egregia sorma suisse. adhaec in sacundia, militariq́ue peritia, consilióque promtum & expeditum:
Margin note:
ROGERIVS COMES MORITVR.
benignum praeterea, comem & erga omnes liberalem suisse; magnóque sui desiderio relicto, cum grata nominis sui ad posteritatem memoria excesisse, silijs solum
Margin note:
AN.A CHRN. MCII.
Simone & Rogerio, quos Adelanda Hierosoly morum Regina procreauerat, superstitibus. Simon patri successit, qui quum breui admodum tempore super vixisset:
Margin note:
SIMON SICILIAB COMES MURITVR.
Rogerium sratrem in Siciliae & Calabriae Comitatu successorem habuit. Is ad maiora aspirans; quum etiam patruelis sui proles varijs casibus extincta esset; ex
Margin note:
AN.A CHR.N.MCX
. eorum morte etiam Apuliae principatu auctus, regium diadema assectat: & vtriusque Siciliae Rex; (iam enim Neapolis, Apuliae & Calabriae regnum sub Siciliae nomine cõprehensum
Margin note:
ROGERIVS I. VTRIV: QSICILIAE REX APPELLATVS.
erit,) siue regnorum cis & vltra Pharum Rex ab Innocentio secundo, Pontisice Maximo appellatus est: & Panormi insignia regia, coronámque accepit. Varia hic & maxima bella gessit. Quum in Asricam arma transtulisset, rebus contra Arabes prosperè gestis; Tripoli, Aphrodisio, Siphacio, Capsióque opidis in potestatem
redactis, Tunetanum regem ad pacis leges coëgit. Inde in Suria contra Saracenos Ludouico Francorum regi adsuit; Graecia contra Emanuëlem Augustum & contra Venetos Emanuëli suppetias serentes, arma tulit. in vtraque expeditione, terra mariq́ue victor multa non solum praeclarè, sed & sortiter etiam gessit. Domum inde reuersus Cephalaedum, quod Barbari prostrauerant, instaurauit; ibi &
CHRISTO SERVATORI
amplissimum templum, in victoriae suae monumentum exstruxit. Scribitur suisse corpore pleno & procero, robustoq́;: vultu asperiore, voce
Margin note:
ROGERIVS REX MORITVR. MCLI.
obtusa; publicè seuerum; priuatim humanum & comem: barbaris terrori, suis amori; iustitiaeq́ue laude omnibus cõmendatus erat. moritur anno Aetatis LIX; Guilielmo silio solum ex tribus, quos progenuerat, superstite. nam Rogerium Apuliae ducem; Alphonsum Capuae Principem ambos adhuc florentis Aetatis amiserat. de Rogerio Apuliae duce traditur; eum, ingenuae puellae & ex Comitum samilia oriundae sorma captum, vsqueadeò in amorem proiectum suisse; vt à patre rege, quo saluti Rogerij, iam in desperationem prolabentis consultum esset, legitimas cum eadem impertrarit nuptias: exq́ue eo coniugio Tancredum, qui Guilielmo bono successit; & Constantiam procreatos. Constantiam virginum Vestalium ordini auus Rogerius Panormi
Margin note:
GVILIFLMVS VTRIVEQ SICILIAE REX.
adscripsit: eámque postea legibus solutam Celestinus III. Pontisex Max. Henrico Sueuo Augusto vnà cum Siciliae vtriusque regno collocauit. Sed haecloco suo memorabιmus. A Rogerij patris, vt iustissimi, ita & laudatissimi Principis virtute