siue Romanus (vtroque enim nomine apud scriptores nuncupatum) vxoris suae
fraude in balneo suffocatus, prosequi non potuit. Augusta Zoe Michaëlem Paphla gonem sibi matrimonio iunxit; & eundem Augustum salutari fecit. atque quum Sara ceni maximo cum belli apparatu iterum Graeciã & Thraciam inuasissent; magnaq́ue
Margin note:
APOLLOPHARVS SARACENOR VM IN SICILIA REX.
clade etiam a ducibus Michaelis nonnunquam repulsi essent; Michael Barbarorũ magnos apparatus & potentiam veritus, per Georgium legatum ab Apollopharo Sarace norum rege pacem petit, & impetrat; & in pacis fidem Apollopharus filium suũsponte obsidem Michaëli Augusto misit; qui ab eodẽ inter aulae suae proceres cooptatus est; quibus Principum inter se officijs etiam Sicilia aliquamdiu ab externis & domesticis motibus quieuit, donec Saracenorum fratrum discordia & regni Aemulatio, otium publicum
intestinis bellis turbauit. Aphocaps namque Apollopharum fratrem natu ma iorem ex insidijs proelio superat; Michaël Imperator id precanti perlegatos A pollopharo
Margin note:
GEORGIVS MANIACES IN SICILIAM MIS SVS.
Georgium Maniacem cum imperio in subsidium mittit. Georgius iste ob nobilitatẽ, patre namque Gudelio patricio natus erat, & militares artes clarus habebatur. Interim dum in itinere Georgius est, Apollopharus euocato ex Africa subsidio Apho capsem pugna profligat, & Siciliam recuperat; & vt tanti rerum motus componerentur inter fratres, per amicorum fidem discordijs sopitis, pax sequuta est. Georgius au tem vt intellexit Apollopharum in cuius subsidium veniebat, cum fratre pacem fecisse, ex socio hostis eius efficitur; Italiaeq́ue Principum amicitiam ambire coepit. Florebant eo saeculo in Italia Nortmanni principes, ob rerum gestarum gloriam commẽdati Guilielmus Ferrobrachius; & Robertus Guiscardus, quos sibi foedere Maniaces, vt Sa racenos faciliùs Sicilia expelleret, coniungit. copijsq́ue collectis Nortmanni & Graeci
Margin note:
MESSANA RECEPTA
.
insulam inuadunt; Messanam quae barbaros vbi externa auxilia osten debãtur eiecerat; recipiunt: profligati Saraceni fuga Syracusas petunt, Guilielmus hostium ducẽ Arcadium
Margin note:
SYR ACVSAE RECEPTAE
.
singulari pugna congredi ausum trucidat; & eius copias fundit; & Syracusae eiecto Barbarorum praesidio recipiuntur. Apollopharus cum fratre Aphocapse vt Siciliam tuerentur, contractis vndique militibus, contra Maniacem victorem mouent; acieq́ue vincuntur; vt nonnullis placet Maniaci virtute; quamuis sint qui Guilielmi in re militari peritiae eam victoriã adscribere malint. Maniaces hoste profligato quum latè victricia signa circumferret, XIII. vrbes intra breue temporis spatium expugnasse traditur. Prosperum vsqueadeo rerum successum Maniaci aut auaritia, aut inuidia interrupisse creditur: nam quum neglectis (quorum virtute res bene gesta erat) Nortmannis praedam, praefecturàsque Graecis tantum & suae gentis militibus, non in commu ne, vt conuenerat distribuerct; auersio animorum & discordia suborta est; & inter altercandum quum Arduinus, qui ordines apud Nortmannos Principes ducebat, liberius de iniuria conquestus; iurgiis & verberibus a Maniace violatus esset; altius ea in Guilielmi animum penetrauêre; qui communicato defectionis consilio cum fratribus,
tempus & occasionem captabat. missusq́; cum suis & fratrum copijs ad hibernandum in A pulia, eandem eiectis Graecis occupat, & imperio suo adiungit, Maniacem cum magno exercitu contra se venientem, acie victum retro in Siciliam fugere cogit. Saraceni interea ex Africa nouis copijs aucti, iuxta Trainam castris positis; à Maniace, altero quam Siciliã receperat anno, acie victi sunt; eo in proelio quinquaginta hostium millia cecidisse; ducem fuga vitae suae consuluisse scribitur. Maniaces, quod is incolimus euasisset, Stephanum Augusti sororium classíque praefectum, negligentiae criminatus, conuicijs & verberibus violauit. Stephanus litteris ad Ioannem Augusti fratrem scriptis vt se vlcisceretur, Maniacem proditionis insimulat; qua calumnia effecit, vt Maniaces à Michaële Augusto euocatus in carcerem conderetur; & ipse cum Basilio eunucho Siciliae praeficeretur. qui per ignauiam, à Saracenis superati & ex insula eiecti sunt; iámque iterum Sicilia sub Barbarorum dominatione, excepta Messana seruiebat.