Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

487.


praetorium perduceret: puerosq́; coram Camillo adducens addidit; Falerios se in potestatem Romanorum tradidisse; quando eos pueros quorum parentes summam rerum in vrbe teneant, ipsi dediderit. Sed Camillus tantam hominis perfidiam execratus, spretum increpatumq́ue, manibus a tergo reuinctis, ac detractis vestibus denudatum, pueris tradidit: virgas quoque quibus illi proditorem verberantes in vrbem agerent, dari iussit. Falerij tantam in hoste fidem ac iustitiam admirati, deposito statim omni in Romanos odio, legatos ad Camillum, deinde permissu Camilli Romam ad Senatum mittunt; qui Falerios ac vrbem ipsorum in fidem potestatemq́ue Romanorum dederent. atque ita Faliscis

in fidem receptis. quo plebs Romana eo anno a tributi onereleuaretur, pecunia quanta in stipẽdium annuum militibus sufficeret, Faliscis imperata est: ac pace concessa, legiones ex agro Falisco abductae sunt. Haud diu in fide perstitére Falisci; namq́ue C. Martio & Cn. Manlio Coss. postquam occultè prius arma cum Tarquiniensibus sociassent; Ro manis per fAeciales res repetentibus non reddiderunt: nihil tamen memorabile ab ijs Consulibus contra Faliscos gestum: sed anno insequenti, quo M. Fabius Ambustus & M. Popillius Lenas vterq́ue secundum Coss. fuére, Fabio bellum contra Faliscos obuenit: qui cum Legionibus in Faliscos profectus, a Faliscis Tarquiniensibusq́ue cum instructo exercitu

occurrentibus proelio superatus est. iniecerat terrorem, turbaueratq́ue insolita specie primo congressu Romanam aciem, quod sacerdotes Faliscorum agmen suum cum facibus ardentibus, anguibusq́ue praelatis incessu furiali praecedebant. Sed postquam Consul, Legati, Tribuniq́ue, milites puerorum more vana pauentes irrisissent, increpassentq́ue, pudoranimos a priore trepidatione in ferociam conuertit; discussoq́ue vano hostium apparatu ac facto in armatos impetu, funduntur, sternunturq́ue Falisci cum Tarquiniensibus: tota denique acie in fugam compulsa etiam castris exuti sunt. Hac clade irritati potius quàm fracti animis Falisci; totam in Romanos concitant Etruriam; ingentibusq́ue Etruscorum

copijs aucti ad Salinas castrametantur. At C. Martius Rutilius Dictator in hos profectus ancipiti primùm proelio certauit; sed acriore impressione facta, auersis in fugam hostibus, castris etiã ipsorum potitus est. Ita Falisci accisis rebus suis, trepidi intra fines suos se receperunt: assidua inde agrorum vastatione coacti pacem supplices ab Romanis

petierunt, impetraruntq́ue. Eam pacem quum integra aliquamdiu fide coluissent, rursus L. Papyrio Cursore Sp. Caruilio Coss. arma cum Etruscis aduersus Romanos sociarunt: contra eos missus Consul Sp. Caruilius, Faliscos multis cladibus fractos pacem denuò petere coëgit. Rebellasse inde iterum Faliscos post bellum Punicum secundum, 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer