Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

482.

   



ETruriam, quae olim Tyrrhenia dicebatur, ab antiquis in tres partes distinctam inuenio, quarum vnam Maritimam appellarunt: alteram Cisciminiam, tertiam Transciminiam. Maritimae opida a Tiberi ad Arnum progredientibus secundùm oram maritimam obeuntibus, aut non longè ab eadem diuertentibus haec occurrebant: Phregenae, Alsium, CAere, Pyrgi, Sabate opidum cum lacu, Castrum nouum, Tarquinij,

Grauiscae, Cosa, de qua paullopòst latius acturi sumus; itidem Volcae, Telamon promontorium, Labro, Populonia, Volaterrae; & vnde initium sumsimus Pisae. Cisciminia omnem regionem cis Ciminium mõtem continet; quae est inter Tiberim regionẽ maritimã, & iuga Ciminia

quo in spatio erãt, Veij, & de quibus ex ordine prosequemur, Falerij siue

Falisci, Caperra, Nepet & Sutrium, lacus Ciminus & Vadrinonis. Transciminia, vt est in Epitomis rerum Italicarum antiquis, a iugis Ciminijs ad Pistorium pertinuit, atque opida habuit Ferentiam, Trossulum nonem millia passuum citra Volsinios teste Plinio, Bleram, Cortonossam, Contenebram, Salpinates, Clusium, Rusellas, Senas, Fluentinos qui & Arnienses dicebãtur, FAesulas, Pistorium, Stellates, Arretium, Crotonam, lacum Trasimenum, & Perusiam. Quemadmodũ autem Latinorum,

sic & Etruscorũ com mune quõdam cõcilium fuit ad Fanum Volturnaequo in loco duodecim EtruiAe per ea tẽpora principes populi de sum ma

rerum consultare, ac de bello paceq́ue statuere soliti sunt. fuerunt autem vti accepimus hi, Veientes, CAerites, Falisci, Vulsinienses, Clusini, Perusini, Arretini, Ruiellani, volaterrani, Populonienses, Pisani & FAesulani. vt autem quique ex his proximi vrbi Romae suerunt, ita primi bello Romano tamquam continenti quodam incendio conflagrarunt. Proximi autem fuêre Veientes, quorum agrum Tiberis a Crustumino & Fidenate (qui in Sabinis sunt vt ait Plinius) diuidit, duodecim passuum mil libus procul a Roma. Cum his ergo primùm acie decertauit Romulus, cum pro Fidenatibus consanguineis suis arma cepissent; eosq́; proelio fusos, ea agri parte quae Tiberim attingebat & septem pagi dicebatur,

ceterisque quae sunt ad fluminis ostium locis teste Dionysio multauit. Eosdem deinde saepius rebellantes reliqui ferè omnes qui Romulum secuti sunt reges deuicerunt: e quibus Ancum Martium tradit Liuius silua Maesia Veientibus ademta, vsque ad mare imperium prolatasse, atque Ostiam in ore Tiberis condidisse. Inde verò regnante Prisco, reliquam Etruriam belli Romani contagione arsisse in Dionysij historia scriptum inuenio, cum quinque Etruriae populi arma cum Latinis iunxissent: eosq́ue ad Eretum in agro Sabinorum proelio victos leges pacis accepisse. Postea C. Iulio. Q. Fabio Coss. Veientibus agrum Ro. populantibus, nec res reddentibus bellum est indictum: idq́ue per octo annos continuos 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer