Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

474.


traditum memoriae non exstat. Tertium Arpanorum numisma Aprum quod A Etolorũ fuit insigne exprimit, cuius dorso imminet venabulum, quo verisimile est Arpanos originem suam ab A Etolis posteritati testatam voluisse. Littus inter Anconam & Arpos accolebant vrbes, Buca, Istonium, Ortona, Cupra maritima, Firmũ & Hadria vnde mari Hadriatico nomen, Truentum cum eiusdem nominis fluuio, Potentia, & Nomana. Iam amnes se hic in mare exonerabant, Tifernus, Sarus, Aternus, Fiternus, Vomanus, Bathinus, Apernus, Matrinus, Potentia, & Muscius.

475.
AΓKΩNITΩN.
ANCONA
Syracusanorum Colonia.


    QVVM Dionysiorum patris & filij Tyrannide premeretur vrbs Syracusana, plurimi Syracusanorum vel quibus crudelitas eorum odio erat; vel qui offensos metuebant, spontaneo exsilio patriam

reliquerant. Ij in Italia ad Camerum promontorium appulsi, considerata loci oportunitate, vrbem ibi inter duo promontoria condidére. ita vt vrbs in ipso litoris circũflexu cubiti formã referente sita esset:

vnde etiam nomen ci impositum. Graeci namq́ue eiusmodi curuitates ανκωνας vocant: quam opinionem confirmat & numismatum auctoritas, in quorum aduersa parte cubitus exprimitur. Iuxta Anconam pars orae prominẽs ingentem ambitu portum complectebatur, qui obiectis vtrinque promontorijs praemuniebatur. Ceterùm cum tempestatibus procellisq́ue marinis obnoxius esset, obiectis a CAesare Traiano molibus quae maris impetum refringerent, tutior est redditus. Ager Anconitanus frugibus & vino, quod ab palma fortè simul enata Palme-sium vocabatur, fecundus erat. Inuenio quoque Anconitanos Venerem sanctissimè coluisse: atque huic Deae Aedem pulcherrimam intra vrbem

fuisse exstructam. Ancona quasi terminus erat intra Italicas Gallicasq́ue gentes. Quo autem tempore in potestatem Romanorum peruenerit non traditur: quantum verò coniectura assequi licet, bello id Picentino accidisse verisimile est: Ancona namq́ue inter Picentinos censebatur.

Picentini quum bello Italico siue sociali iterum contra Romanos rebellassent, rursus ad imperium armis redacti sunt. Anconam quoque ab Iulio CAesare captam cum in Pompeium Magnum moueret, tradit in familiaribus ad Tironem epistolis Cicero: & ipse CAesar in

commentarijs suis de bello ciuili. Coloniam quoque Anconam deductam agrumq́ue limitibus Graecanicis, militibus fuisse assignatum
Qq

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer