Volltext: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

470.




anni insequentis, Salentinos vniuersas, simul & Brundisium in deditionẽ acceperunt; atque ambo de Salentinis triumpharunt. Anno inde tertio & vigesimo postquam in Romanorum potestatem Brundisium venerat, Colonia ciuium Romanorum eò deducta est, A. Manlio Torquato

& C. Sempronio Blaeso Coss. Otium inde aliquam diu Brundisinis fuit; donec bellum ciuile inter Iulium CAesarem & Pompeium Magnũ exoritur. Pompeius enim vt faciliùs in Graeciam traijceret, Brundisium cum viginti cohortibus profectus erat. eò & CAesar cum legionibus sex peruenit: atque ibi aliquam diu maxima contentione inter CAesarem & Pompeium certatum est: dum ille iactis qua fauces portus arctissimae

etant ab vtraque parte molibus & aggeribus alijsq́ue operibus exitum portus obstruere, Pompeianisq́ue traiectum in Graeciam impedire conatur: Pompeius verò contra instructis adornatisq́ue magnis onerarijs, quas in portu Brundisino inuenerat nauibus, opera CAesaris disturbare, suosq́ue quoquomodo in oppositam continentem traijcere studet. Donec tandem Pom peius impetum & virtutem CAesaris veritus, occultè in Graeciam cum suis traiecit: paucis quò CAesarem falleret, dum reliquus exercitus naues conscenderet in muro quasi ad defensionem relictis. Brundisini. Pompeianorum militum iniuijs & ipsius Pompeij contumelijs permoti, CAesaris partibus fauebant: itaque cognito Pompeij de

fuga concilio, rem CAesari signifιcarant; qui ne quam rei gerendae occafιonem omitteret, scalas parari, militesq̃ue se armare iubet. Ceterùm quum Pompeius sub noctem soluisset, ij qui in muro tamquam custodiae caussa collocati fuerant, signo quo conuenerat reuocati, nauibusq́ue actuarijs quas CAesar in id loco expedito reliquerat excepti, Pompeium subsequuti sunt. CAesariani autem applicatis ad muros scalis; vrbem milite vacuam occupant: peruenientesq́ue ad portum duas fortè cum militibus, quae ad moles CAesaris adhaeserant, caplunt. CAesar omnibus vndique nauibus militibusq́ue Brundisium conuenire iussis constitutis in Italia rebus, quindecim millia legionariorum & quingẽtos equites

in Graeciam transuexit: reliquosibi cum M. Antonio vt & eos prima oportunitate transmitteret, reliquit. Sed quum Libo vnus ex Pompeij praesectis cum quingenta nauibus ad impediendum CAesarianorum transitum prosectus, Insulam portui Brundisino obiectam (Sasonem vocant) occupasset; Brundisium quoque obsidere instituit. Ibi aliquamdiu inter Antonium & Libonem certatum est; donec Libonianis ab Antoníjequitibus qui vndique per litus dispositi erant aquatione prohibitis, Libo obsidionem omisit: Antonius autem conspecto mari a nauibus hostilibus vacuo cum reliquis copijs ad CAesarem traiecit. Cùm eam ciuilis belli tempestatem Brundisini euasissent; rursus in grauiores 
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer