Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

387.


confirmandos militum animos, quin, Romanorum vim atque impetum minimè sustinentes , trepida omnes fuga ad castra ferrentur: quae oppugnare volentes milites Marcellus cohibuit, caesi eo die e Poenis ad mille; capti mille sexcenti; signa militaria vndeuiginti, Romanorum minus mille interfecti. is finis Hannibali ab Nolam tentandam fuit.


   Nolam Coloniam fuisse deductam ante bellum Punicum, ex eo videri potest , quod Liuius inter octodecim Colonias quae sua omnia in Romanorum potestate esse dixerunt , sum maq́ue fide auxilia Romanis praebuerunt,etiam Nolanos annumeret.incertum tamen nobis est,quo

tempore Colonia facta sit. Municipium quoque Nolam fuisse ex antiquis

marmorum inscriptionibus patet. Inuenio iterum ab Vespasiano CAesare coloniam eò deductam, & Nolam coloniam Augustam appellatam fuisse. obseruo quoque a veteribus Nolam inter Opicorum vrbes relatam. Festus municipium sui iuris fuisse testatur. inde lege Sempronia & Liuia Coloniam esse factam opinor. nam in Epitome Liuij, quum L. CAesarbello Marsico malè aduersus Samnites pugnasset, Nolam Coloniam in Samnitium potestatẽ cum L.Postumio praetore venisse, scriptum est. Ceterùm Ptolemaeus nisi scripturae vitium sit,eam inter Picentinorum mediterranea numerat, sub lõgitudine partium quadraginta cum quadrante; latitudine quadraginta partium cum

dextante. Nolanos Picentini,si aliorum auctoritatem sequamur, excipiunt, vltimam tertiamq́ue partem inter Sarnum & Silarum incolentes. Ceterùm quia ipsorum origo a Picentibus populis, qui aduersam his Adriatici maris oram, ab Aterno amne ad AEsim , vt diximus tenebant, dependeat; ordine me facturum existimaui,si de Picentibus, inde de Picentinis Campanis, Picentum vt Strabo refert colonis,summatim quaedam hîc adscripsero.

388.
ΠIKENTIEΩN.




   PICENTES itaque quondam huberrimae fuére multitudinis , itavt CCCLX.M. Picentium in populi Ro. potestatem venisse Plinius auctor sit; idemq́ue eos a Sabinis voto verè sacro oriundos scribat. Sunt qui ipsis a Pico ductore,cui nomen a Pico Martio aue in augurijs praecipua & arborum cauatrice fuerit, appellationem esse factam referant: & Picentinos ad nominis e Pico rationem, & ad Martem originum suarũ principia referre voluisse opinentur; quod Martem sedentem cum clypeo Argolico atque hasta,suis in numismatibus expresserint. Inuenio apud Strabonem Picentes agrum habitasse a montibus ad mare in longitudinem quàm latitudinem am pliorem : latitudinem autem a montibus 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer