Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

354.


inter praefecturas, quas Praesecti sussragijs a populo creati administrabãt, a Festo resertur. Coloniam ciuium Ro. eò deductam eodẽ anno, quo & Puteolos, Liuius prodit. Frontinus eam inter colonias militares ab Augusto deductas recenset. Vulturnum colonia ad Vulturni fluminis ostium erat: eam Ptolemaeus septunce quã Cumas orientaliorem, quincunce australiorem facit. Vltra Vulturnum fluuium Gaurus mons ad ripam vsque Liris orientalem pertinebat. Huius montis pars occidentalis Gaurus; orientalis & iuga eiusdem Massicus; septemtriolis Falernus dicebatur. Falernus ager eius montis ad Septemtrionem decliuitate

porrigebatur. vinum, quod summis collibus nascebatur, Gauranum; quod mediis, Faustianum: quod imis, Falernum vocabatur. vltra Falernum agrum, vescinus ager erat, a Vescia Cam panorum opido dictus, quod nomen in Annalibus Liuij srequentissime deprauatum est. Vestini enim Sabinis ad ortum proximi erant; vt Vescini Capuanis & Sidicinis.

355.
ΣINYEΣΣANΩN.


    SINVESSAM, quae antea Graecae originis vrbs Sinope vocata fuit, a sinu Setano ad quem sita erat dictam fuisse, boni in primis auctores

Liuius & Strabo prodiderunt. Sinopes quidem nominis nonnulli

originem repetunt a Sinope Pontici maris vrbe: verùm qua occasione (an nominis similitudine decepti incertum) non reserunt.
   Ceterùm quod ad Sinuessam pertinet, eius coloniae deducendae caussam Sam nites praebuerunt, qui Ap. Claudio CAeco II L. Volumnio II Coss. per Vescinos in Campaniam agrumq́ue Falernum transcẽderant, ingentemq́ue praedam fecerant. Volumnius enim consul Samnites praeda impeditos oppresserat, & Campaniae agros ab hostili impetu liberatos populo R. asleruerat. Placuit itaque vt duae Coloniae circa Falernum

& Vescinum agrum; vna ad ostium Liris fluuij, quae Minturnae

dicta est, (de quibus paullò pòst acturi sumus) altera quam nunc describimus in saltu Vescino Falernum contingente agrum deducerentur. Tribunis pl. negotium datum erat, vt plebiscito P. Sempronius Praetor Triumviros colonis in ea loca deducendis crearent. nec qui nomina darent facilè inueniebantur: quia in stationem se propè perpetuam infestae regionis, non in agros mitti rebantur. Velleius eam proximo demum anno, Q. Fabio Maximo Rulliano v. P. Decio Mure qui se deuouit IIII. Coss. quarto & vicesimo anno ante bellum cum Pytrho rege gestum,

Sinuessam fuisse deductam & Samnitibus oppositam scribit. Ceterùm bello Punico secundo, quum Hannibala Casilino ad aquas vsq; Sinuessanas 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer