Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

337.


quos Praetor vrbanus in quaelibet loca legibus mittebat. Ius in praefecturis priuatum ex edictis praefectorum Romanorum cõstituebatur: publicum autem vniuersum a Senatu Romano petebatur: nempe census, Tributorum, vectigalium, & militiae: vsqueadeo vt non meliori condicione essent praefecturae quàm Prouinciae. fuerunt tamen in Praefecturis Consilia publica, summusq́ue ordo qui conuentus vocabatur, erat & equestris ordo & plebeius. Magistratus autem alij eò Roma mittebantur, qui ius dicturi essent; quos Praefectos appellabant. eosq́ue a numero (vt iam diximus) Quattuorviros aut Seviros dicebant; sunt tamen qui eosdem Sexprimos quoque vocatos opinantur. alijs placet Sexprimos

in praefecturis Decemprimis Municipalibus respondisse. Verùm magistratus ex praefecturae corpore creatos A Edilem & Quaestorem obseruo. nam quod Liuius & Festus produnt Praefecturis fuisse magistratibus interdictum, eos non de quibuslibetloqui opinor, sed solum de ijs qui iuris dicendi potestatem haberent.
   Ceterùm opida quae neque Coloniae, neque Municipia, neque praefecturae erant, fAederata vocabantur; quae aliud ius nullum, quàm fAederis

& societatis cum Po.Ro.habebant. FAederata verò quae in Italia fuerunt opida, aut Latij fAedere obstricta erant; vt Tibur & Praeneste: aut Italico; vt Neapolis, Velia & Heraclia; aut Gallico; vt Rauenna. Habebant

ea opida & suam rempublicam, leges & magistratus. Hinc ciuibus Ro.in ciuitates fAederatas exsulatum ire teste Polybio permissum erat: tãquam in eas quae rempublicam suam propria in potestate haberent; neque Romanis obnoxiam. Obseruo in opidis fAederatis omnes ferè magistratus fuisse, qui Romae erant, Dictatorem, Consulem, Praetorem, A Edilem, Quaestorem.


   Reliquum est de foris & conciliabulis. forum hic accipimus pro loco in quo ius dicitur; hinc notae apud Ciceronem atq; alios scriptores phra ses, forum agere, & forum indicere, qua forma dicendi vtebantur magistratus, quando locum iurisdicundi, qui conuentus appellabatur, designabant.

Altera significatio fori locum nundinationis aut in quo nundinae agerentur denotabat: quem praetores quoque (Seruio teste) in prouin cijs soliti erant indicere. Quod ius etiam ad priuata praedia aliquando translatum fuisse & Plinius Secundus & Suetonius in Claudio auctores

sunt. Verùm ea loca proprio vocabulo non fora; sed distinctionis gratia conciliabula fuisse dicta inuenio.
   Ceterùm haec omnia ita sese in Italia habuisse ex antiquitate constat; quousq; bello Italico siue sociali anno abvrbe cõditaDCLXIII. ealege quã L.Iulius CAesar Consul tulit, ciuitas populis Italicis data est. Atque vt nullis colonijs ante eam legem Iuliam ius suffragij patuit; sic post eam latam 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer