Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

42.

mus & eisdem regionibus singularum (quae quidem apud nos exstãt) vrbium numismata expressuri sumus, singulisq́ue iterum quantum ex antiquitatis monumentis nobis in comperto erit, historias suas adiungemus. Quo consilio & instituto nostro tum lucubrationibus assiduis ex tua in rempublicam litterariam liberalitate, congiarium Aequalibus nostris & posteritati sempiternũ, ex antiquis Thesauris nos sub tuis auspicijs repraesentaturos, speramus: simul tot vrbes vti olim nobilissimas, ita nunc proprijs in ruderibus siue tem porum iniuria, siue hominum incuria in ijsdem quasi sepultas, in lucem & vitam reuocaturos: adhaec tot populorum, tot Heroum & Principum res gestas beneficio historiarum instauraturos. Age igitur benignissime Maecenas, has nostras hoc in argumento primitias, hilari & promto animo excipito: ita enim & nos ad reliquorum quae partim in promtu habemus, partim etiamnum meditamur, euulgationem animaueris.

43.
AVCTOR LECTORI.


   Characteres Graeci quos in tabellis numismatibus subiectis videbis; vtpote α. β. γ. δ. ε. ζ. θ. amplitudinem siue exilitatem ipsius mũmi ostendunt, ita vt intelligas n umisma, cui talis character adscriptus sit, tanta esse magnitudine quantũ est interuallũ in sigura hîc ad calcem, quae ex circulis alijs alio maioribus constat, intra supremã omnium lineam circulaxem, & alteram, cui idem ille character, quem nummo additũ cõspicis, suprascriptus est. Alij verò characteres qui in ijsdem tabellis nummo subjunctis adparent, metallum ex quo quisque nummus cusus sitindicant; ita vt AV auro, AR argento, AE Aere nummum signatum demonstret. Et hoc obseruabis
easdem tabellas, auersam & aduersam numismatum partem
coniungere. Vale.
Figure
Type: drawing

C4

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer