Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

302.


messanensibus se iunxerant, vrbem fortiter defendentibus, oppugnationem relinquere coactus est. Carthaginienses interea sociorum querelis incensi, qui se ab Amilcare proditos; ab Agathocle depopulatos conquerebantur, missis in Siciliam legatis Agathoclem arcem Messanensibus restituere compellunt. Agrigentini quoque quum incremen ta Agathoclis suspecta haberent, instigantibus Syracusanorum exsulibus, quorum pars maxima Sosistrato duce eò confugerant, bello Tyrannum ιmpetere statuunt, sed quia proprijs ducibus minùs fidebant externum accire placuit. Spartam itaque profecti exsulum praecipui, Acrotatũ Cleomenis regis filium ad suspiciendum Agrigentinorum imperium

inducunt. Qui paucis cum nauibus Lacedaemone soluens, Tarentum appulit. Persuasisq́ue Tarentinis, vt societatem secum contra. Agathoclem inirent; triremes viginti ab illis in auxilium accepit. Atque hac cum classe Agrigentum perueniens; magna ciuium laetitia exceptus, plurimaq́ue & splendida de se pollicitus, cunctos spe futurorum impleuit, sed facta dictis haudquaquam responderunt, in luxuriã enim segniciemq́ue prolapsus, suis pariter ac hostibus despectui erat. Volens itaque saeuitia se a contemptu vendicare Sosistratum ad cenam vocatum inter epulas obtruncat. Hac eius perfidia irritati Agrigentini, imperio illi abrogato, eum lapidibus obruere conabantur: sed ille vulgi

furorem metuens, noctù conscensa naui Spartam profugit, atque ita Agrigentini duce destituti pacem cum Agathocle arbitro foederis Amilcare faciunt. Agathocles autem postquam intellexit, Amilcarem accusantibus socijs ob pacem secum factam dam natum a Carthaginiensibus, eosdem bellum in se moliri: praeuenire illos statuens, conscripto decem millium peditum, & trium millium equitum exercitu, in Messanenses omnem belli tempestatem vertit. Cumq́ue deuastatis eorum agris, si Syracusanorum exsules expellerent, spem pacis illis fecisset:

Messanenses voluntati ipsius obsequuti, pulsis exsulibus, ipsum cum exercitu in vrbem recipiunt. Agathocles collaudatis ciuium in se animis,

primò benignè & humaniter illos habuit: post autem ad perfidiam suam reuersus, vocatos ad se Messanensium & Tauromenitanorum praecipuos, tanquam opera & consilio ipsorum vsurus cunctos iugulari praecipit. Ad huncmodum in Messanenses grassatus, Agrigentum versùs castra mouet, sperans se & hanc in potestatem redacturum. Verùm vbi sexaginta Carthaginiensium triremes eò appulisse cognouit, incepto destitit. Ceterùm Carthaginiensium ditionem latè populando peruagatus, aliquot eorum oppidula partim vi partim terrore in potestatem redegit. Quumq́ue Dinocrates exsulum Syracusanorum dux, societate & viribus Carthaginiensium fretus, Galeriam vrbem inopinatò 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer