Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

278.


quae praemiorum spe ad se exciuerat, caesis qui obstabant Syracusanis, ad ipsum in Insulam peruasissent; in nouã spem er ectus, eruptione facta, Syracusanos qui ipsum hactenus obsederant, praelio victos in fugam vertit. Ceterùm ea victoria clementer vsus, neminem fugientium interfici passus est. Ica recuperata iam secundò Tyrannide, animũ rursus

ad ampliandum imperium adiecit. Primùm itaque exercitu contra A Etnam ducto Castellum quo exsules Syracusani confugerant, in deditionem recepit: dumq́ue apud A Etnenses moratur, Limnestum eius vrbis ciuem Tyrannidem patriae inuadere hortatur: qui cõsilium Dionysij sequutus, principatum quidem apud suos occupauit;

ceterũ Dionysium deinceps ab ingressu vrbis prohibuit: hinc indignatus Tyrannus Limnestum A Etnensium auxilio intersecit; vrbem verò populari statu gubernandam reliquit. Ducto deinde contra Catanam exercitu oppidoq́ue per proditionem potitus, ciues sub corona

vendidit. Similiter & Naxo, prodente vrbem Procle Praetore in potestatem redacta, Naxios quoq; pari modo diuendidit. Leontinos inde obsidere aggressus, metuentes ne & ipsi eadem quae Naxij & Catanenses paterentur, terrore ad deditionem compulit; ac in fidem receptos patria relicta Syracusas transmigrare coëgit, agrumq́; eorum militibus suis diuisit. Rebus atitem ad hunc modum prosperè fluentibus,

bellum Carthaginiensibus inferre statuit: led quòd adhuc imparatus esset; rem ad tempus aliquod dissimulauit; totumq́; se ad eins belli apparatum conferens, vrbem quoque Syracusanam qua parte munimẽtis carebat, muro & turribus communiuit. Hac in cogitatione versantem, rebusq́ue ad bellum necessarijs comparandis intentum, Rhegini bello adorti sunt; nam quum Diony sium vicinas trans fretum vrbes in seruitutem redigisse viderent; verebantur, ne viribus auctus ipsorum quoque libertatem euerteret. Adiunctis itaque sibi Syracusanorum exsulibus, in Siciliam traijciunt: appulsiq́ue Messanam, ducibus Messanensium persuadent, vt societatem secum contra Tyrãnum ineant: quos postquam

haud difficulter in partes suas pertraxissent; eorum auxilijs aucti Syracusas versus proficiscũtur: sed quum orta in itinere inter milites seditione, Messanenses domum reuerterentur; Rhegini a socijs deserti, quòd bello per se gerendo impares essent, & ipsi dimisso milite domum redeunt. Dionysius qui ad hostes excipiendos, iam suos in armis habebat, vbi illos domum digressos cognouit; dilata in aliud tempus vltione, Syracusas repetit. Vbi mox Rheginorum & Messanensium Legati affuerũt, pacem ab illo veniamq́ue moti in illum belli orantes: qua facilè concessa, quòd sibi aduersus Carthaginienses bellaturo amicosillos quam inimicos mallet; rursus ad bellum Carthaginiensibus inferendum se comparat: 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer