quasi potentiae fastigium euexerit. Nam deleta Camarina quae defecerat, ciues eius in vrbem Syracusanam recepit: Gelensiũ quoque dimidiam ferè partem eò transcripsit:quin & Megarenses postquam diuturna obsidione fatigati, se dedidissent, proceres & potentissimos quosq́ue ex eis, qui belli inserendi auctores fuerant, vrbe Syracusana donauit: plebem quae a conspiratione immunis erat, venundedit. Ad eundem modum & cum Euboeensibus, quidefecerant egit; proceres a plebe distinguens: idq́ue eo consilio, quod sciret plebem ad seditiones procliuem saepenumero vrbibus exitio esse: atque ita Gelo vrbem Syracusanã ad maximam potentiam extulit; simul praeclari Principis domi forisq́;
famam consequutus est. Et quam uis ipse litterarũ penitus expers esset, Graecorum tamen nemini tum humanitate, tum bellipacisq́ue artibus cedebat. Et sanè bellicae virtutis ipso statim Principatus initio egregium specimen edidit: mortem namq́ue Doriei Lacedaemonij a Carthagini. ensibus & Segestanis intersecti vlturus, quum auxilium ab Atheniensibus, & ipsis Lacedaemonijs postulasset, nec obtinuisset, ipse hostem per fe aggressus insignem victoriam reportauit. Ad Gelonem itaque iam potentia & opibus florentem Atheniensium & Lacedaemoniorum Legati veniunt; auxilium contra Xerxem, qui iam in Graeciam irruperat, petentes: quibus, postquam prius exprobrasset,quàm turpem ab ipsis in
simili caussa repulsam passus fuisset, auxilium tamen ducentarum triremium, viginti millium peditum, & duûm millium equitum; deinde & commeatum qui vel omnibus Graecorum copijs sufficeret, ea conditione obtulit, vt vel nauali vel terrestri exercitui ipse praeesset. Recusantibus conditionem Legatis, & Graeciam, milite non ducibus indigere dicentibus, subridens Gelo, Apud vos (inquit) ô Graeci, vti video, qui imperent, non qui pareant habetis: abite itaque quàm celerrimè vestris renunciaturi, ver illis exaruisle. subindicans copias suas, quae erant florentissimae, illis desuturas a beuntibus cum hoc respõso Legatis,Gelo haud ignorans quantum sibi periculi immineret, si Xerxes Graecos sibi subijceret:
vbi cognouit eũ transmisso Hellesponto Graeciam intrasse, Cadmum Coum virum spectatae fidei & virtutis, cum tribus triremibus & ingenti pecunia mittit, obseruaturum in quam partem victoria esset inclinatura: vti, si vinceret Xerxes, pecuniam illi,simul terram, & aquam, eorum locorum quibus ipse imperaret, traderet: si verò penes Graecos victoria staret, pecuniam ad se referret. Cadmus vbi Graecos victores, Xerxem victum Graecia excessisse videt, cum pecunia,& nauibus,quemadmodum in mandatis habebat, ad Gelonem reuersus est. sunt qui referant, Gelonem in animo habuisse Graecis succurrere, nisi turbatus Siciliae status ipsum im pedijsset. Terillus namque Crimopi filius Himerensium