Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

243.


coram Alcmena matre & patre Amphytrione parentibus, dracones strangulantem magno artifιcio expreslerat: quam auctor quum nullo precio permutari pateretur, Agrigentinis dono dederat.


   Quartum erat Concordiae templum quod ab Herculis quingentis ferè passibus in ortũ distabat; id Lilybaetani ab Agrigentinis victi ex foedere suis sumptibus erexerant, vt Epigrammate etiamnum superstite testatum est. Quinctum erat Iunoni Lucinae sacrum; in quo tabula Iunonis simulacro & Zeusis artificio nobilitata spectabatur. Zeusis nãq; etsi absolutissimè omnia pingendo exprimeret; dum tamen Iunonem pulchritudine omnibus partibus exacta reddere studet, ex toto Agrigentinarum

virginum coetu, quas nudas exhiberi petijt, quinque forma & venustate praecipuas delegit;ex singulis deinde quod in quibusq́; maximè eximium & preęstantilsimum erat, in effingenda Iunone expressit. atqui id Iunonis templum Gellias (de cuius liberalitate postea latius agemus) capto a Poenis Agrigento, vt se ab hostium crudelitate & ludibrio tueretur, igne iniecto ac sese ipso in flammas praecipitato combussit.


   Sextum inde sanum pudicitiae sacrum erat, omnium excepto Iouis Olympij maximum & celeberrimum. Septimum Proserpinae

dedicatum ac magna veneratione excultum: ita vt hinc Agrigétum a Lyrico Proserpinae sedes vocetur. Deae festa duo sollemnia erant:vnum

Anacalypteria; quòd Proserpina a matre Cerere per triduum desiderata, subitò apparuisset; Alterum Theogamia; quòd post longa quaerendisastidia,

tandem a matre reperta, in coelum ad Iouem redux translata crederetur. Octauum indetemplum Castori & Polluci exstructum erat. Agrigẽtini enim Castorem & Pollucem prae ceteris heroibus in Olympicis venerabantur; ijsdemq́ue domi Theogonia festa instituerant.

Haec itaque octo erant apud Agrigentinos templa.
   Erant & aquaeductus sumptuosae admodum structurae; quibus ex collibus ad quorum radices & latera vrbs condita erat, vicinisq́ue fontibus aquae in vrbem deducebantur. ijs construendis quum Phaeax Agrigentinus

a Senatu praefectus fuisset, hoc sua industria & fide promeritus est, vt ea aqua deinceps Phaeacia abipso appellaretur. Theatrum quoque in vrbe maximum & eminentissimum fuisse Iulius Frontinus

testatum reliquit. Portus quoque siue piscina ad occidentalé vrbis partem sumtuosissimi operis effossa, Geloni regi vtamico & benemerito consecrata, erat. Ea ambitu septem stadía complectens ac in altitudinem triginta pedum depressa, omnium vndique fontium & fluuiorum aquas excipiebat: omni piscium copia abundans & cignorum gregibus frequentata, aspectu & aëris salubritate amoenissima.
   Nunc ad reliqua quae extra vrbem admiratione digna produntur exspaciemur. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer