Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

242.


rarent facientes è domo in publicum proijcere; votis reditum incolumẽ petere: quumq́ue post biduum etiam magistratuum & Senatus auctoritate obiurgati vix tandem ad mentem redijssent, ob rei nouitatem, & foedissimum ebrietatis exemplum Aedibus nomen triremis ab Agrigentinis datum fuisse scribitur. Refertur quoque in luxus ostentationem Agrigentinos Lecythis, xistris argenteis; ac lecticis eburneis vsos fuisse. Fluuium autem suum Agrigẽtini forma puerili depingebant; eiq́ue diuinos honoιes deserebant; ac signum eiusdem ex ebore apud Delphos dedicauerant. Publicis Aedisicijs atque octo quorum memoria exstat Deorum templis; adhaec aquaeductu Phaeacio, item Theatro, &

Gelonis portu siue piscina, Agrigentum magna opum ostentatione, & pari deorum veneratione excultum fuisse obseruo: oblata ad ea opera conficienda magna operarum commoditate ex captiuis Carthaginiensibus, quos Gelo quum ad Himeram Poenorum copias fudisset, ιpsis ad seruitutem dono dederat. Templa quae diximus ad Doricam formam duodecim ex vtraque parte columnis striatis, & canaliculis vndique excauatis subnixa erigebantur. quorum moles vsqueadeo insanae, tantaeq́; vastitatis erant, vt a Cyclopibus aggestae, tum calce ita ferruminatae, vt

Aeternitatem toleraturae viderentur. Primùm itaque A Esculapij templum, quà vrbs occidentem & Heracleam respiciebat: in eo signũ Apollinis

pulcherrimum visebatur, Myronis auctoris nomine argẽteis characteribus ijsq́; minutissimis femori impresso inscriptum: quod simulachrum quum a Carthaginiensibus expugnato Agrigento ablatum fuisset, deleta postea Carthagine Scipio Aimilianus restituit.


   Alterum ab A Esculapij fano trecẽris passibus ad orientẽ sicum erat, Ioui Olympio sacrum: & omnium quae vnquã in Sicilia fuerunt maximum. eius namque latera secundum longitudinem CCCLX. pedes extédebantur: latitudo LX. altitudo quae solo exstabat CXX. pedum fuisse scribitur. in porticu templi quae orientem spectabat, gigantum conspiratio & pugna depicta erat, qua Iouem caelo pellere molitisunt, pulchritudine

& statuarum amplitudine admiranda. In porticu huic aduersa Troiae excidium tanto artifιcio expressum erat, vt heroum corpora non tam

sculpta quàm viua crederentur. Tertium erat templum Herculi dicatum propè forum & sola via a Iouisaede seiunctum: haud longè a moenibus vrbis quae mare respiciebant. In hoc erat Herculis simulachrum ex Aere fusum, ita elaboratum, ac tanta arte perpolitum, vt pulchrius sibi nullum fuisse vnquam visum Cicero oculatus testis affιrmet: cui & ipsi quum Verres sacrilegas manus per seruos intentasset, a ciuibus qui Herculis simulachrum armis protegebant, repulsi & eiecti sunt. In eodẽ fano & tabula visebatur, in qua Zeusis pictor Herculem infantem
Q 2

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer