Volltext: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

236.


qui quod pace quam Timoleon cum Poenis fecit; terminus vtriusque prouinciae ad occidentem esset, a scriptoribus celebratus est.

237.
HPAKΛHTΩN.
HERACLEA
Lacedaemonium eadem & MINOA prius dicta Cretensium Colonia.




    HERACLEAM ab Herculis nomine dictam Dorieus Spartanus gentis Heraclidarũ in ruinis MINOAE vrbis cis ostium Lyci fluminis condidisse memoratur. Ceterùm quia Heracleam confuso

nomine Minoam quoque dici obseruo. officiosè nec praeter ordinẽ me facturum puto, si paucis primùm ea quae de Minoa apud scriptores exstant recensuero, denique de Heraclea, quae ab antiquitate produntur subiecero. Minoam igitur a Cretensibus conditam Graecorum annales testantur: addunt caussam & occasionem; quum namque Minos Cretensium rex, cuius ob iustitiam celebre nomen est, a Daedalo architecto proditionis poenas exacturus eundem auxilio vxoris fuga elapsum, & a Cocalo Sicaniae rege receptum intellexisset; Legationeq́ue missa , qua sontem ad capitis supplicium reposcebat nihil profecisset; ipse cum validissima classe instructa. & maximis copijs vndique coactis in Siciliam

vela facit: vt quod amicitia non poterat armis Daedalum in potestatem redigeret. Exscensione itaq́ue facta, fugitiuũ suum ad necem, nisi Cocalus bellum experiri mallet, reposcit. Daedalus artis peritia & publicis operibus Siculorum animos sibi demeruerat; & Cocalũ priuatis quoq; officijs sibi deuinxerat; supplicem itaq́ue Cocalus conseruare statuit. Ceterùm quum Minos armis & opibus vrgeret, & Sicanorum exitio imminere videretur, eundem promissis mitigatum dolo, structisq́; per filias suas insidijs ( quae Minoi ob gratiam & formam commendabantur) euertere placuit: quae ad fraudẽ a patre instructae, Minoem in Thermis sefe reficientem, immifsa per canalem feruentium aquarum copia

suffocant; & quia nulla violentae mortis indicia adparebant, subita sideratione oppressum exstinctumq́; mentiuntur. sublato Minoe & funere regio composito, Cretensibus iam duce & rege orbatis Cocalus auctor fit, vt noua colonia Siciliam frequentarent. Cretenses igitur partim taedio nauigationis; tum & quod nullius iam imperio regerentur, atque

hinc factionibus laborare inciperent, regis cõsilium sequuti, ad Lyci fluminis quà in ortum ora maritima flectitur ostium, Minoam a desiderato rege Minoe nominatã vrbem cõdunt, anno si rectè putãt Chronologi, ante excidiũ Troiē quadragesimo. Minoa deinde euersa (qua occasione aut cuius arm is incertũ, ex eiusdẽ ruinis Heraclea, nomine ab Hercule 
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer