Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

225.


copijs omnibus Lilybaei exscensionem fecit. Imilco commeatuum & A supplementi accessione recreatus ac confidentior factus, quum per eruptionem in Romanorum machinas ferro, igne, telis magno impetu inueheretur, strenuè a Consulibus magna cum suorum clade in vrbem repulsus est. Annibal cum ijs quas deduxerat nauibus, nocte intempesta soluens, superatis Romanorum stationibus Drepanum versus, vtse cum Adherbale coniungeret vela facit. Ceterùm quum arctiore indies obsidione premerentur Lilybaetani ita vt ne nuncius quidem, qui socios de ipsorum necessitate certiores faceret elabi posset: & Carthaginienses super ea re anxij deliberarent, Annibal Rhodius Senatui promittit,

sese cum vna naui, plenis velis vel sub oculis hostiũ exploraturum quo statu res Lily baetanorum essent, cum dicto fides sequuta est: secundum namq́ue ab A Egusa ventum nactus, pleno die contemta etiam Romanorum classe, fauces superat: & destatu Lily baetanorum edoctus, multo etiam num die per medias hostium naues elapsus ac Carthaginem reuersus, ad Senatum ea quae explorata baberet retulit. Eius exemplum & alij deinceps insequuti Romanorum conatus nauium celeritate eludebant. visum itaque Romanis coniectis & aggestis molibus fauces portus obstruere: sed quum ne hoc quidem tum ob vastam Maris altitudinem omnia deuorantem; tum ob reciprocos Aestus qui iniecta conuellebant

procederet; opportune accidit, vt nauem quandam Poenorum celerri mam indagine caperent, qua potiti & Rhodiam illam cum Annibale eadem nauis agilitate intercipiunt: ac vtranque deinceps instrumento & naualibus socijs instructam circa fauces vt Poenos ab omni Lilybaetanorum commercio prohiberent disponunt. Creuit ex ea re obsessis pariter & obsidentibus pertinacia Lilybaetanis praecipuè; quum subitò exorta ab austro vis procellarum machinas turresq́ue Romanorum aliquas prosternit; ceteras ipsi Lilybaetani eruptione facta iniectis in eas facibus igne consumunt aut corrumpunt. Ad hunc modum exarmati a machinis & oppugnationis instrumento Consules; aggere &

fossa vrbem quà terra poterant cingentes, hostem sedendo frangere, & fame ad deditionem cogere constituunt. P. inde Claudius Pulcher cum supplemento in Siciliam missus cladem ferè reipublicae perniciosam ad Drepanum sua temeritate ab Annibale, vt in Drepanitanorum historia diximus, accepit. Mox & Carthalo Annibalis Legatus classem Romanã, quae ad portum Lilybaetanum in statione erat ex improuiso adortus; erumpẽte simul ex vrbe Imilcone naues complures cum cepit tum incendit. Interea Iunius Consul cum magna iterum classe in Siciliam missus, quum in loca importuosa, vt se contra Carthalonis impetum protegeret, naues subduxisset classem vniuersam foedissimo naufragio afflixitqua 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer