Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

28.


AEGIDII VVIITSII I. C. BRVGENSIS
AD HVBERTVM GOLTZIVM HERBIPOLITAM VENLONIANVM CIVEM ROMANVM ANTIQVARIVM.

QVò pedibus multi magno molimine tendunt,
Vt cernant oculis vasti miracula mundi,
Illuc tu cultor Musarum magnus in Aede
Musarum, Musas inter, sine puluere, GOLTZI
Vectus es arte noua, numerosa numismata cernens:
Nam cùm quaeque sua serie dispersa reponis
Fronte, genis, oculis, naso, mentóque, labróque,
Et quid signa notent variè doctéque recludis;
Haud aliter quàm qui procul & peregrè omnia coràm
Conspexêre oculis, Musis recitantibus offers.
Sunt tibi pro pedibus digiti, calamóque recludis
Quae pedibus multi. Sedin hoc tua gloria maior
Haud etenim natura homini praestantius vllum
Membrum, quàm manuum dedit: hae testantur apertè
Participem rationis eum mentisq́ue supernae,
Vnde etiam manuum maior iactura probatur,
Non eadem pedibus debetur gloria, testis
Democritus cheragram veritus podagra magis ipsa.
Quod tibi cura fuit quondam peregrè proficisci,
Vt quae signa procul claudebant scrinia, ferres,
Hoc tibi commune est GOLTZI cum pluribus, illud
Est tibi cum paucis proprium, multisq́ue negatum:
Laus tua magna, tuae fidei haec sunt symbola GOLTZI ,
Vt te omnes credant de Graecis multa loquentem
Nil Graecè, veróque alienum affingere dictis,
Vt faciunt patriae repetentes limina multi.
Ergo post Fastos, Iuli Augustîque reclusa
Signa, age nunc memorãda numismata Graeca sequantur.

29.
IN HISTORIAM VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE
EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS AB HVBERTO GOLTZIO HER
BIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO RESTITVTAM
IVSTI VVIITSII AEGIDII F.


GRAECIA , continuis bellorum oppressa ruinis,
Nil praeter liquit nomina conspicuum.
Atque ex tot claris passim nihil vrbibus exstat,
Quàm quod de libris promitur Historicis.
Hanc solus, GOLTZI , potuisti auertere cladem
Prodens è tenebris omnia Cymmerijs.
Cecropi quantum igitur veteres debetis Athenae,
Quantum etiam Cadmo, Sparta vetusta, tuo
Et quantum debet Cereri Trinaciia tellus;
Tantum promeruit GOLTZIVS inde decus.


Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer