Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

195.


eidem semper cum belli adiumenta, tum pacis ornamenta administrassent. Eo verò bello quod CAesar Octauianus contra Sex. Pompeium gessit, M. Agrippa deiecto Pompeij praesidio Tyndarin occupauit, eaq́; pro belli fide vsus, Mylis receptis Pompeium ad Naulochos praelio nauali victum profligauit: quo bello confecto, Tydaritani, quia operam

quoque suam Agrippae in eijciendo Pompeij praesidio praestiterant, eiq́ue naues instructas socios nauales, sumtusq́ue in Nauarchos suppeditassent, à CAesare victore libertatem & immunitatem impetrarunt. Sunt qui memoriae prodant, Orestem Tyndari ex Clytemnestra filia nepoté, postquam in Taurica sese à matricidio (matrem namq́; ob adulterium

cum A Egystho, vt patris Agamemnonis caedem & domesticam iniuriã

vlcisceretur, furore correptus occiderat) expiasset, occiso Thoante, Dianae Fascelidis simulachrum surripuisse: cognomẽ autem Dianae, inde factum esse; quod eius simulachrum, vt melius falleret Orestes, fascibus circumdatis opertum abstulisset. Longa inde peregrinatione Orestem ad Tyndaritanos, vt ad gentiles & necessarios appulisse. quod ideò paulò latius à nobis relatum est, vt prudenti lectori cogitationem iudiciumq́ue relinqueremus de Tyndaritanorũ numismate, quod solũ ad manus

nostras peruenit, in quo Dianae caput aduersa; auersa parte Veneris Hegemones quae Cupidinẽ manu ducit, imago Myrtea circumducta signata

sunt. Obseruo etiam Dianae cognomentum apud Lacones Lygodesmo fuisse; (cuius hic iccirco mentionem facio, quod Tyndaritani Laconum

coloni sint) nomen autem illud ipsi à Lygo arbuscula, siue vitice factum fuisse; quod eius flagellis ob lentitudinem ad aram Dianae, ipsi se mutuo pueri exercebant: vt corpus ad patientiam & obedientiam tolerando indurarent. A Tyndari in Septentrionem digressis, ostium Heliconis fluminis sese aperit: in occasum verò, editus mons erat, in quo templum Iouis olim fuisse conditum scriptores nonnulli prodiderunt: ab eo descendẽtibus Timethi fluminis ostium occurrebat: a quo in occasum mille passibus Lipara insula distabat. secundum litus in Austrũ



ad XXX.M.P. progressis Agathyrsium vrbs ad radices editissimi montis situm erat; quod Agathyrsus A Eoli filius condiderat. Ea vrbs Marcellum & Laeuinum Consules Romanos comiter habuit, & omni ope
adiuuit. Ceterùm quod ad Tyndaris situm secundum globosam
terrae superficiem pertinet; eum Geographus secundum lon-
gitudinem XXXVIII. partibus cum quadrante; se-
cundum latitudinem XXXVII. partibus
mensurat.

A G Y.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer