Volltext: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

193.


auctores habeo, qui circa Mylas hiemefontes arescere, Aestate verò ita exundare prodant, vt etiam amnem conficiant. Phocylidem Poëtam qui Theocriti Syracusanitempore scripsit, Mylis oriundum veterum monumentis testatum est.

194.
TYNΔAPIEΩN.
TYNDARIS
Laconum Colonia.


    TYNDARIN Lacones condidisse, eiq́ue nomen à Tyndaro

Ledae patre (ea mater Helenae deinde Castoris & Pollucis fuit) fecisse

à veteribus memoriae proditum est. Sita erat in colle edito: à mari praecipites & inaccessas rupes habebat: ceterùm quũ radices earum maris Aestu vorticibusq́ue sensim exesae essent, saeuientibusq́ tempestatibus vndarum insultus magna cum violentia in easdem ingruerent, dimidia pars vrbis reuulsa, subsidentibusq́; rupibus in Pelagus subitò prolapsa traditur. Eam vrbem vt vetustissimam ac nobilissimam; ita commeatu fecundam & ciuium fortunis opulentam, bello quoque maritimo commendatam fuisse obseruo. Apud Tyndaritanos Mercurij fanum erat solennibus sacris frequens & celebre; & in eo Mercurij simulachrũ precio, artificio ac pictura illustre: quod capta à Carthaginiensibus vrbe

Carthaginem delatum, à Scipione A Emiliano deleta Carthagine Tyndaritanis restitutum fuit, ac summa ciuium aggratulatione suis sedibus repositum. Tyndaritani eo potissimum Africani beneficio commoti, foedus quod cum Romanis percusserant, fideliter seruarunt. Medio in foro equestres M. Marcelli statuae erant, magno artificio elaboratae. Ceterùm Tyndaritani improba C. Verris auiditate ob illud Mercurij simulachrum vexatiafflictiq́ue sunt: inter quos Proagoras nobili loco natus praecipuam iniuriam tulit: qui quum Messanam signum illud à Verre deferre iussus, id sibi inconsulto senatu sub capitali paena non licere respõdisset; virgis caeso, maleq́ue multato, Verres etiam capitis suppliciũ,

ni illud quam primũ referret, minatus est. quumq́; Proagoras neq; lacrimis aut sui cõmiseratione id à Senatu impetrare posset; neq; ipse sua auctoritate statuam demoliri auderet; à Verris lictoribus vestibus spoliatus ac iterum virgis caesus, vrente etiam bruma per diem ac noctẽ ad Marcelli statuas sub dio, in imbre, in frigore relinquitur; donec populi tandem commiseratione simulachro promisso, vix viuus inde abductus est. Quam ob saeuitiam Verres à Zosippo & Ismenia patricijs Tyndaritanis apud Senatum P. Q. Ro. accusatus, Cicerone perorante Prętura se abdicare coactus est. Salutare Tyndaritanis fuit, quòd semper in omnibus Punicis Siculisq́ue bellis amicitiam Po. Ro. sequuti, omnia
L 3

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer