Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

192.


quos quum mare suo aestu violentum absorbetur aut respirat, tumultuando efficit, vt canes latrantes & lupi vlulantes exaudiri videãtur. Charybdis

mare feruentissimum, immenso recessu profundum & vorticum saeuitia vertiginosum est: distat à Scylla Messanae imminens quindecim millib. pass. Quum namq́ue fretum Messanense Peloro & Caeny promontorijs, tum gemino litore & sinuosis flexibus coarctetur; inde sensim paulatimq́ue pandentibus sese ad Austrum angustijs, ampliori spatio dissundatur; accidit vt maris fluxus per continuatas vorticum circũgyrationes in altissimam pyramidem deorsum fastigiatus, veluti in abruptam abyssum dehiscat: mox quum impetu & vorticum collisorum

fragore, supina facie resilit mare, subitò in vastum hiatum & immensam voraginem resorbeatur: vsqueadeo vt vel maxima nauigia gurgitibus suis in gyrum contortis secum rapiat, & violentia sua deprimat, eãdemq́ue aut sco pulis allisa aut absorpta ad Tauromenitanũ Euripũ eijciat. Fretum verò ipsum vbi angustissimum est in passus mille quingentos, vbi latissimum in duodecim millia pass. patet: Aestuumq́ue reciprocationem statis horis tãta velocitate simul & atrocitate patitur, vt Aestibus alternatim modò in Etruscum, mox in Ionium mare versis, vẽtos etiam ac nauigia suo cursu frustretur & sistat, vel secum auferat. Hinc Scylla & Charybdis in prouerbia cõcesserunt; & Poëtarum carminibus in monstra

& canes latrantes transformatae sunt. Corallum in freto Messanensi laudatissimũ gigni scribitur: fruticis id genus est, quod sub aquis herbescit; vbi aërem senserit in lapidem purpurei coloris oculis gratissimũ durescit. Capiuntur in eodem & Xiphij pisces omnium laudatissimi: adhaec veteribus Graecis Plotae, Latinis quod summis in aquis fluitent Flutae dictae, omnium sapidissimi verno tempore; praeterea murenae lautorum mensis expetitae, adeo obesae, vt sagina sua in nimijs solis ardoribus obtorpescẽtes, adusta cute sese neque mergere queant, & piscantium manibus veluti offerre se in praedam videantur. Messanae quidem longitudinem Georgraphus XXXIX S. temporibus, latitudinem XXXVIII S.



mensurat. Ceterùm quia Mylas Zanclaeorum coloniam fecimus, enumeratione breui, quantum apud scriptores de ijsdem exstat complectemur. eas ad Chersonesi, (quae III.P.M. in mare Etruscum procurrebat) ceruicem fuisse conditam, nomenq́ue ipsi à Myla flumine (quod nigras veheret aquas) factum; adhaecid oppidum postea Sex. Pom peio praecipuam belli quod contra CAesarem Octauianum gessit sedem fuisse obseruo. Quumq́ue ager frumenti, vini, oleiq́ue feracissimus sit, ibidem Solis boues fuisse pastos, Vlyssis somnium, & sacrilegium à socijs ipsius commissum Poëtae prodiderunt. fabulae originem hinc nonnulli repetunt; quòd mare prope Mylas purgamẽta fimo similia in litus expuat. 
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer