Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

175.


toto impetu in dispersos atque imparatos irruens, non solùm castris exsuit, sed & trecentis trucidatis, sexcentis in captiuitatem abreptis, reliquos fuga dissipatos profligat. Adranij virtute Timoleontis primi omnium à seruitute liberati, eundem omni genere aggratulatio-nis

exceptum in vrbem deducunt. Et huius tam letae victoriae Adranij ab Adrano deo suo tutelari prodigium tale sibi factũ fuisse affirmabant. Adranum scilicet ostijs tem pli sponte patefactis, teli quod manu tene-bat, cuspidem vibrasse: ipsum dei signũ sudore copioso maduisse. quod ostentum sacerdotes non solũ praesentis victoriae, sed & sequuturae omẽ felicissimum Timoleonti interpretabantur. Timoleon religione commotus,

vt quoque se deum Adranum venerari ostenderet, eiusq́ue numẽ sibi propitiaret, more gentis, eidem Deo sacris operabatur, quum duo percussores ab Iceta immissi pastorum habitu vt custodes fallerẽt in lucum ingressi, eundem ad aras dei obtruncare conantur. factum numinis benignitate creditur, vt alter percussorum per errorem, pro Timoleonte Leontinum quendam patricidam qui aris adstabat & ex Timoleontis contubernio erat, caederet, seq́ue mox celeri inde fuga incolumis eriperet: Alter verò dum Timoleonti telum intentat captus, quia insidias eidem ab Iceta paratas & percussores immissos indicabat, vita donatur:alteri verò quia patricidam vltore, vt interpretabantur Deo peremisset, venia

tentati sed non perpetrati facinoris concessa est. Timoleon tanto ereptus discrimini, & recenti insuper victoria, tanquam foelicissimo ad res benè gerendas auspicio confirmatus: Tyndaritanis quoque societate sibi coniunctis, ex ijsdem & Adranitis auxilia conscribit: & Syracusas versus exercitum mouet; primoq́ue impetu Tycham capit.
   Ceterum quod ad situm aut rempublicam A dranitarum pertinet, nihil vlterius apud idoneosauctores (quantum nobis quidem compertũ est) exstat: nisi id solum, quod eo tempore, quo Sicilia in Prouinciae formam

redacta fuit, Adranitae stipendiarij facti sunt: quod arguit eos, aut in Punicis aut Siciliensibus bellis amicitiam Populi Ro. sequutos non

fuisse; autinter alios septemdecim Siciliae populos, vt acriores Po. Ro. hostes, ita etiam inclementius ab eodem tractatos. Supra Adranum vrbem, Teriam flumen ex duobus alueis in vnum confluere; adhaec frequentibus

& maximis qui in Adranitano agro erant fontibus, ipsoq́ue Adrano fluuio vrbi cognomini augeri; adhaec anguillis omnium saluberrimis & laudatissimis abundare scriptores prodiderũt: quod forsitã etiam numismata Adranitarum, anguilla in ijsdem expressa testari voluerunt. Verùm quod eorum quae etiamnum supersunt, Adraniorum numismatum Typi maximam cum Locrensium numismatibus affinitatem habeant, vt vrbs ipsa Adraniorum à Dionysio seniore condita
I 3

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer