Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

163.




ad eam aram qui è Sicilia soluebant sacris operabantur, vt prosperum cursum haberent: de euentibus quoq; deus Archagetes per sortes & oracula consulebatur. Eundem Appollinem etiam apud se in honore fuisse, Leontini numismatum suorum monumentis posteritati testatum reliquêre: per eiusdem scilicet numinis cultum originem suam

à Naxijs esse, & proinde se à Chalcidẽsibus ortos professi. Ceterum postquam Naxij Leontinos in potestatem redegissent, Siculosq́; eiectos in mediterranea propulsassent, vrbem muro & moenibus cinxerunt: arcemq́ue triangularem, quae tria Siciliae promontoria suis angulis respiciebat, condiderunt; Pomeriumq́ vrbis ampliarunt. Quumq́ue affluente

indies incolarum frequentia ciuitas in nimiam multitudinem breuicoaluisset,

vt sese à superflua ciuiũ copia exonerarẽt, originis suae memores, quòd è Chalcide Eubaeae insule metropoli oriundi essent, Eubaeã ad latus Siciliae austro obuersum condiderunt. Vrbs autẽ Leontinum

ambitu suo, tres colles totidemq́ue valles complectebatur; verùm non satis salubri aëris temperie, paludibus cincta erat: hinc caenoso limo & Aestuoso caelo, humidis crassioribusq́ue exhalationibus, capita incolarum grauedine, pectora tussi & tabe vexabat. Hucquidam pertinere arbitrati sunt, lacertae animalculi amphibij effigiem, quae in Leontinorum

nummis spectatur. Eam tamen aëris infelicitatem facilè compensabat

agri fertililitas; omniuqq́; prouentuum segetum, praecipuè & leguminum centuplicata semente vbertas: quodipsum quoq; in nummis Leontinorum per grana capitibus Leonum circumscalpta expressum videri potest. Pabuli certè laetioris tam fAecundus ager fuisse creditur, vt pecora, ne aruina suffocarentur, à pastu arcenda essent. Hanc ob fertilitatem Leontini rei frumentariae principes ab idoneis auctoribus appellatisunt: proditumq́; memoriae Cererem Leontinos primùm arare ac terram colere edocuisse, atq; à Tellure extorsisse vt triticum quod

sponte proueniebat, centesimo ibidem grano luxuriaret. vrbi altus imminebat collis, qui Hieropolis vocabatur. porta verò praecipua à scriptoribus

Ieracea celebratur. Lycum etiam fontem in eiusdem agro vsqueadeo

pestilentem fuisse proditum est, vt ex eodem bibentes subitò, (sunt qui tertio die affirment)enecarentur. Lacu etiam qui viginti millia passuum ambitu complectabatur, piscoso quidem ceterùm exhalationibus

graui, à Septentrione praecingebatur. hic ferè fuit vrbis situs, haec agri conditio. Floruit autem Leontinorũ Respublica sub Oligarchia siue paucorum potestate: donec ad tyrãnos (quod veteribus ferè in Sicilia ciuitatibus vsu venit) trãslata & à Panaetio primùm occupata, inde AEnesidemi dominatione sessa, seditionibus demum & armis ciuilibus agitaretur. Ceterùm Leontini à Phalaride Agrigentinorũ
H2

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer