Full text: Goltzius, Hubert: SICILIA ET MAGNA GRAECIA SIVE HISTORIAE VRBIVM ET POPVLORVM GRAECIAE EX ANTIQVIS NVMISMATIBVS RESTITVTAE

15.

16.
IN EFFIGIEM HVBERTI GOLTZII


AB ANTONIO MORO EXPRESSAM, IOAN. CASTELII CHELVI FLANDRI, EPIGRAMMA.

    MORVS in hac viuos expressit imagine vultus, Atque HVBERTE tui corporis effigiem:
   Clarius at referunt longeq́ue exactius amplas Ingenij dotes haec monumenta tui.
GVILIELMI PANTINI MEDICI
BRVGENSIS.

    MORE quod adfectes faciem depingere GOLTZI Perbelle facis : at laus ea sola tua est.
   Nos GOLTZI laudes te poscimus: Id ne queo, inquis, Ipsus se & quantus sit, monumenta dabunt.
VICT. GISELINI MEDICI.

   Pinxerat hanc MORVS , pictamq́ue animare tabellam Visus erat. risit GOLTZIVS : & tabulas
   Ausonias promens, Graiasq́ue, hoc, inquit, in Aere, Spes modò erit vitae, spes erit vna mihi.
FRANC. MODII BRVGENSIS.

   Est magnum fateor GOLTZI quod vultum habitumq́ue MORVS tam dextrè pinxit in hac tabula
   Sed tamen hoc magnum meritò nihil esse putemus; Si Sit qui GOLTZI ducat in Aere animum.
DANIELIS ROGERII ANGLI.

   Parce Numa artifici qui GOLTZION extulit Aere, Tale decus fingi crede nec Aere nefas.
   CAesaribus vitam qui reddidit arte sepultis, Viuere mansuro dignus in Aere fuit.
IDEM.

    GOLTZION arte parem pingendi cernis Apelli, Sculpendoq́ue parem, culte Lysippe, tibi,
   Noticia imperij Graij, pariterq́ue Latini Varroni similem Pausaniaeq́ue simul. 

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer