Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

77.

Figure
Type: drawing

    FLA. CLAVDIVS post Gallienum imperauit anno mundi 4231. à natiuitate Christi 269. Hic Sarmatas, Getas, Scythas, & Quados deuicit: Daciam recuperauit: Aureolum vicit, ac Imperio exuit. Alemannorum tam multa millia cęcîdit, vt vix media pars exercitus eorum superesset. Imperator optimus remp. bene administrauit. Senatus auream illi statuam in Capito lio posuit. A plerisque Gordiani, cuius supra meminimus, filius existimatus est. Hic Gallieni morientis sententia Imperator designatus est, ad quem etiam regia misit ornamenta. biẽnium imperauit: & Diuus est appellatus: moriens Aurelianum commendauit, quasi suffragium ferens, vt post se ille imperaret. Consulito. Aur. Vict. Pomp. Lae. Bap. Egna. lib. 1. atq; Eutro. lib. 9.
    AVRELIVS Quintillus Flauij Claudij frater fuit: hunc Senatus, nuntiata Claudijmorte, Caesarem Augustum appellauit: at exercitus interea Aurelianum Imperatorem lêgit. Postquàm nuntium ad vrbem peruênit, illius conatibus se imparem cùm videt, venas sibi soluit, & pôst paulò decessit, 17. Imperij die. fuit hic ante Imperium Italici praesidij dux. Videto Pomponium Laetum, in Claudio.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer