Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

8.

Figure
Type: drawing

    CL. TIBERIVS pater Tiberij Caesaris, Quaestor sub C. Caesare, Alexãdrino bello classi praepositus, plurimum ad victoriam contulit: quare & pontifex in locum P. Scipionis substitutus, & ad deducendas in Galliã colonias, in queis Narbona & Arelate erant, missus est. Caesare occiso, cunctis turbarum metu abolitionem facti decernentibus, etiam de praemiis tyrãnicidarũ referendum censuit. Tandẽ indignè ferens nec statim se in conspectum Sexti Pompeijadmissum, & fascium vsu prohibitum, ad M. Antonium traiecit in Achaiam: cum quo breui, reconciliata inter omnes pace, Romam rediit: vxorémq; Liuiam Drusillam, & tunc grauidam, & antè iam apud se Tiberium enixam, petenti Augusto concessit: nec multò post diem obiit, vtroque liberorum superstite, Tiberio, Drusóq; Neronibus. Sueto. in Tiber.
    LIVIA Drusilla Cl. Tiberij supradicti vxor, Tiberij imperatoris mater fuit, de qua dictum à nobis est in fine prioris partis huius operis. hanc praegnantem abduxit Augustus: porrò qui cõceptus erat, infãs, immaturus est editus: is est Drusus Tiberij Imperatoris frater minor natu, ac Claudij Caesaris, qui Caligulae successit, pater: fuit alter Drusus Agrippinae & Tibe. Impe. filius. Caeterùm in osculis Liuiae, & in hac voce defecit Augustus, Liuia nostri coniugij memor viue, ac vale.
aa 3
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer