Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

248.

Figure
Type: drawing

    HENRICVS octauus, Angliae Rex, patri Henrico septimo successit in Regno, anno Christi 1510. Qui traiecto in Galliam exercitu, Neruiorum vrbem Tornacum certis conditionibus recepit: quam quinque pòst annis Francisco Valesio Regi restituit, pactus filiae suae Mariae connubium, cum Francisco Franciae Delphino. Postea verò anno 1520. in Galliam reuersus visendi gratia Regis Francisci, pacem cum eo firmauit. Tragoedias verò turbulentissimas quas excitauit, quásque saeuitias exercuit, & in Clerum, & in suas vxores, nunc commemorare non libet: qui fusius haec videre volet, legat Iouijprimum, & secundum tomum, & Supplementum Chronicorum. Regnauit annos 36. & mortuus est anno 1546.
    EDVARDVS sextus Angliae Rex supradicti Henrici silius, annos natus octo patri successit, anno mundi 5508. & à Christo nato 1546. Hic puer fuisse dicitur (quantum tulit aetas) multum eruditus, ac pius: pacis amantissimus, & animo ad tranquillitatem inclinato. Bononiam maritimam Henrico 2. Regi Franciae reddidit, per annos quinque prius occupatam à patre Henrico octauo. Inter eos denique post grauissima bella de pace conuentum est, iis legibus, vt odiorum veterum inter Gallos, & Britannos perpetua fieret amnestia: ídque omnium Magnatum consensu, & populi diutinorum bellorum vtrinque pertaesi. Quae sanè pax, & concordia omnibus fuit quàm gratissima. Vide Chronica Franciae & Iouium.
qq 3
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer