Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

247.

Figure
Type: drawing

    ALPHONSVS Daualus, Vuasti Marchio ex nobilissima Comitum Aquinatum Familia ortus, literis & armis à pueritia exercitus, post mortuum in Prouincia Narbon. Ant. Laeuam, Caesarianae militiae in Italia Dux creatus, & Imp. Legatus anno 1536. Casalium, primam Montisferrati vrbem à D. Buriano Gallo captam, mirabili celeritate intra biduum illuc quasi peruolans recuperauit. Anno deinde sequenti, multis & magnis rebus gestis suam in rebus bellicis strenuitatem comprobauit. Reparatísque viribus Albam, Carmanolium, Cherium, Montemcalerium, omnémque circà regionem vastans cepit, Pignerolio etiam, ac Taurino obsessis. Verùm adueniens Delphinus Franciae omnia rursus victor recepit, ipsúmque Marchionem longè repulit. Expugnata deinde Montisdiuisi ciuitate munitissima, necnon Saluiliano, & Salutio, aliísque locis, dum Carinianum victus commeatu instruere molitur, fortunam expertus est admodum sinistram. Nam sub Cerisoliorum ignobili pago Franco rũ virtute, & auspiciis, Francisci Borbonij Anguiani, acie profligata, & maxima suorum parte caesa, victus, & in fugam versus est anno 1544. Denique post certas pacis conditiones inter Regem Francorum, & Imperatorem confirmatas, decessit vir maximi animi Alphonsus Daualus, anno 1546. mense Martio. Vide Gazium.
    MARIA Tarraconensis, seu Aragonia, Alphonsi Dauali Vuastensis Marchionis vxor, forma eleganti, nec minori gratia fuit. Verùm prudẽtia longè magis excelluit. Heroina pudicissima virum recit pulchra prole parentem, liberis vtriusque sexus eductis, quibus etiam maturè pater viuens prouisum voluit. Vide vt supra.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer