Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

246.

Figure
Type: drawing

    MAGDALENA Francisci Valesij filia, Iacobo Scotiae Regi vxor data est, celebratis Lutetię Parisiorum nuptiis, Regalis luxus apparatu, triumphis, & concursibus hippodromicis, & magna vi nummorum per populum sparsa, ídque anno nostrae salutis 1536. Postea modico tempore, diem in Scotia clausit.
    MARGARETA Francisci Christianiss. Franc. Regis filia, & supra memoratae Magdalenes soror, Dux inclyta Biturigum Princeps est, ac Heroina prudentissima, atque castissima, adeò virtutis amans, vt omni modo, bonis ac literatis faueat, ipsa etiam & literis, & virtutibus, & moribus qui talem tanti Regis filiam deceant, ac praesertim pietate, maximè commendata. Vt citra controuersiam inter omnes Galliarum Principes foeminas excellere praedicetur.
qq 2
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer