Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

26.

Figure
Type: drawing

    POPPAEA Sabina, Tito Olio Quaestorio patre nata, Neronis vxor fuit, quam duodecimo die post diuortiũ Octauiae in matrimonium accepit. hanc dilexit vnicè: & tamen ipsam quoque ictu calcis occidit, quòd se ex aurigatione serò reuersum gra uida & aegra conuiciis incesserat. haec antea nupserat Rufo Crispino Equiti Romano. huic Poppeae omnia alia fuere praeter honestum animum: sermo comis, nec absurdum ingenium: modestiam praeferebat, & lasciuia tamen vtebatur: famae nunquam pepercit, maritos & adulteros non distinguens. Vide Sueto. in Nerone. haec luxu supramodum diffluebat, autore Plin. li. 34. cap. 11. in haec verba: Nostra aetate Poppaea coniux Neronis principis, delicatioribus iumentis suis soleas ex auro quoque induere solebat.
    STATILIA Messalina (altera quidẽ à Valeria illa Messalina Claudij vxore, de qua à nobis dictum est supra) vxor quoq; fuit Neronis: hac vt potiretur, virum eius Atticum Vestinũ Consulem in honore ipso trucidauit. Haec erat Statilij Tauri bis Consulis, ac triumphalis, abneptis. Taurus hic temporibus Augusti amphitheatrum Romae extruxerat. fuit alter eiusdem nominis, huius, vt opinor, Messalinae frater, qui ob opes & hortos egregios, quibus Agrippina inhiabat, accusatus, vim vitae suae attulit. Sueton. in Nerone.
bb 4
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer