Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

232.

Figure
Type: drawing

    ANDREAS Doria, nobili apud Genuenses ortus familia, ineũte aetate nõ vno sub principe stipẽdia meruit. Verùm cùm se terrestri Marte laudẽ inuenturũ diffideret, ad suũ rediit elementũ: quatuórq; triremibus à ciuibus suis pręfectus, Gallorũ primũ, mox Pontificis partes fouit: à quo duabus auctus triremibus, denuo sese ad Gallos cõuertit. Nec multò pòst vniuersę regiae classi praefectus, & insigni equitum D. Michaëlis torque exornatus, strenuam aliquandiu Regi operã nauauit. Post haec Marchione Vasti, aliísq; nõnullis Caesarianarũ partium ducibus, Philippini nepotis sui opera non procul à Neapoli captis, cùm Rex eos ad se mitti identidem iuberet, iustúmq; redemptionis pretiũ eorum nomine offerret, Doria tantarũ rerũ successu elatior factus, constanter id recusauit: tandémque Marchionis Vasti suasu ad Caesarem defecit: qui ob singularem rei naualis peritiam, tantum honoris ei detulit, vt non alio, quàm patris nomine, eum vnquam salutauerit. Ciuibus quoq; suis tã charus extitit, vt marmo ream illi statuã in foro posuerint, Patrísq; patrię appellatione exornarint. Vide Paulum Iouium, & Supplem. Chron.
    PHILIPPINVS Doria, edito sub Vrbinatiũ Duce singularis suae virtutis specimine, Comitis dignitatẽ & prouentum est adeptus. Rebúsq; deinde plurimis pręclarissimè gestis, tandẽ Andreae patrui, Gallicae classis praefecti, vice fungens, cum Caesa rianis non procul à Neapoli nauali praelio congressus, insigni victoria potitus est, anno 1527. capto Marchione Vasti, aliísq; nõ paucis tũ Italorũ, tũ Hispanorũ proceribus, triremibúsq; aliquot, partim captis, partim depressis. Et Biennio pòst incredibili põpa copiarũ Genuensiũ Dux adoptatus, post res plurimas Caroli Cę saris auspiciis feliciter gestas, fatis concessit.
pp 3
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer