Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

230.

Figure
Type: drawing

    CLEMENS , huius nominis Papa septimus, Adriano supradicto in Pontificatu successit anno mundi 5484. à Christo nato 1522. Hic antea Iulius vocabatur, sed Cardinalium quorundam suasu, Clementis nomen assumpsit. Fuit Leo decimus huic patruelis. Dicitur Clemens fauisse Francorum Regi Francisco etiam capto, aduersus Caesarem Carolum: ideóq; Romã ab exercitu Caesaris, cui praeerat Carolus Borbonius, direptã ac expilatam, nihilominus tamen ab hoc coronã accepit Carolus imperialem, praeterea sacram vnctionem. fuit rarissimi ac callidissimi ingenij. Francisci Valesij partes iterum secutus, ad Massiliam cum eo conuenit, initúmq; est matrimonium proneptis suae Catharinae Laurentij Medices Ducis Vrbinatis filiae, cum Henrico Duce Aurelianense, nunc autem Francorum Rege. Florẽtiam vrbem patriam obsedit, quam post annum obsidionis cepit: Ducémq; in ea constituit Alexãdrum Medices, praedicti Laurentij Medices filium naturalem. Aiunt prouocatum à Florentinis id bellum gessisse, qui in cognatos ac necessarios huius Clementis infesti essent, atq; etiam in ipsum Pontificem infensi: vitio ta men illi interim vertitur, quòd in patriam ita saeuierit, quam etiam velut sub iugum miserit. sedit annis 12. Vide Iouium, Supplem. Chro. & Platinam.
    ODETVS de Foix, dictus Lautretius, Mediolani sub Frãcisco Valesio praefectus, deinde exercitus Gallici in Italia Dux, Papiã & Alexãdriã expugnauit: Neapolim exercitũ duxit: quò dũ tẽderet, Clementi, quẽ Aurasiẽsis Princeps sub custodia tenebat, opẽ attulit: Porrò vbi Neapolim peruenit, arridẽtis fortunae occasionẽ captare nesciuit: nã cominus si vrbem aggressus esset, hãc facilè cepisset: sed interim dum eminus nimis cunctatur, Nea polis auxiliares Hispanos milites recipit. tãdem tum ob aeris intemperantiam, tum ob aquas veneno infectas cum multis aliis Gallorũ primoribus periit an. D. 1528. Vide Suppl. & Iouium.
pp 2
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer