Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

228.

Figure
Type: drawing

    FERDINANDVS Philippi Austriae Archiducis ac Castellae Regis minor natu filius, Caroli hoc nomine Imperatoris quinti frater, vxorem accepit Annam Vladislaj Hũgariae ac Bohemiae Regis filiam vnicam, sororémq; eandem Ludouici Hungariae ac Bohemiae Regis vltimi. per cuius obitum iure haeredita rio haec regna possedit. Posthaec in Romanorum Regem Coloniae creatus est anno D. 1530. atq; anno proximè sequente Aquisgrani coronatus est. Porrò an. 1540. expeditionem in Budam suscepit aduersus Georgium Monachum, Vaiuodae filij tutorem, qui Budam occupabat. Verumenimuero Georgius hic implorato à Solymãno auxilio, Ferdinandũ pedem referre coe git: qui saluti suae cõsulens in transitu Danubij, vt sunt belli euẽtus varij, bonam exercitus partem amisit. quamobrem hac victoria potitus Solymannus, Budam ipsam occupauit, ac praedictum Georgium Monachum, vnà cum Vaiuodae filio in Transsyluaniam expulit. Vide Chron. Carionis li. 3. & Paralip. re. memo.
    ANNA Hungariae Regis filia, praedicti Ferdinandi vxor, speciosa quidem, proba & viro gratissima fuit: ex quo etiam libe ros complures, chara coniugalis amicitiae pignora, suscepit Vide vt supra.
pp
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer