Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

210.

Figure
Type: drawing

    SIGISMVNDVS Malatesta Arimini princeps, Pandulphi Malatestae filius spurius, bellicosus admodum, splendidus & liberalis fuisse perhibetur: interim tamen multis flagitiis inquinatus turpi nota nomen suum inussit: ideóq; diris & armis Pontificum obnoxius fuit. Hic tres duxit vxores, primam Crimigno lae comitis filiam, quam mortuo patre repudiauit: cùm tamen do tem ex ea amplissimam percepisset: Secundam Nicolai Estensis, Ferrariae principis filiam, generosam ac probam: hanc nihilominus paulòpost veneno sustulit: tertiam Francisci Sfortiae filiam, praeclaram & modestam, quam tandem propriis etiam manibus, vt mensuram scelerum suorum impleret, apprehenso ac fortiter presso iugulo suffocauit. Vide Supplem. Chro. li. 15.
    ROBERTVS Malatesta Sigismũdi filius, etiam nothus, patri in principatu Ariminensi succedit, anno mundi 5428. à Christo nato 1466. Fuit hic moribus patri dissimilis, belli etiã artibus, & praeclaris rebus gestis ornatissimus. pro Venetis, sub quorum stipẽdiis diu militauit, varia mortis pericula adiit. Cum Galeatio Mediolanensium Duce, & Florentinis suas coniunxit copias, & oppida omnia quae Pontifex patri in Ariminensi agro ademerat recepit. Hic Alfonsum Calabriae Ducem, alioqui fortissimum vicit, ac fugauit: quo in bello, prae ardore pugnae nimio, in dysenteriam incidit, nec ita diu, hoc dolore correptus, superuixit. habuit in vxorem Elisabetam, Vrbini Ducis filiam. Vide vt supra.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer