Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

207.

Figure
Type: drawing

    RENATVS Lotaringiae Dux, Apuliae Regis ex filia nepos, à Venetis solicitatus spe regni Apuliae obtinendi, quod sibi haereditate materna debebatur, Venetias iuit. Foedere cum Venetis percusso, in Ferrariensem agrum bellum mouet, atq; vrbis ipsius, Ferrariae inquam, oppugnationem adgreditur. Verùm ab Alphonso Aragonum Rege fortiter pulsus, cum exercitum viribus eneruari, ac se ob aëris intemperiem mala valetudine affici sentiret, inglorius in patriam rediit, circiter annum à mundo condito 5404. à Christi natiuitate 1442. hunc perhibent fuisse probitatis eximiae principem, nec à maioribus degenerasse, qui verè pij, & syncerae fidei cultores semper sunt habiti. Videto Supplem. Chronicorum li. 16.
    IOANNES , Calabriae ac Lotaringię Dux, primogenitus Siciliae Regis filius, magnanimus, bellicosus, & aequitatis amantissimus extitit. Videto vt supra.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer