Volltext : Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

4.

5.
NATIVITAS D. NOSTRI
saluatoris IESV-CHRISTI planè est praenuntiata, ac praedicta ab ipsis Prophetis, è quibus nonnulla quae sequuntur decerpsimus.


    Non auferetur sceptrum de Iuda, nec Dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est: & ipse erit expectatio Gentium. Gene. cap. 49.

    Ecce Virgo concipiet, & pariet filium, & vocabitur nomen eius Emanuel: quod est interpretatum, nobiscum Deus. Isa. cap. 7. & Matthaei cap. 1.

    Paruulus natus est nobis, & filius datus est nobis. Isa. 9. cap.

    Exulta, & lauda habitatio Sion: quia magnus in medio tui Sanctus Israël. Isa. cap. 12.

    Et tu Beth-leem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet Dux, qui regat populum meum Israël. Micheae cap. 5. & Matthaei 2.

    Sic Deus dilexit mundum vt filium suum vnigenitum daret: vt omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam Ioan. cap. 3.

    Lauda, & laetare filia Sion: quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus. Zachariae cap. 2.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer