Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

184.

Figure
Type: drawing

    LVDOVICVS Bauarię Dux, Rudolphi Imperatoris ex filia nepos, & Fridericus Austriae Dux, variantibus Electorum suffragiis, ambo Imperatores eliguntur anno mundi 5276. à Christo nato 1314. His varia fortuna saepe congressis, tandem anno 8. victor Ludouicus, capto Friderico rerum potitur: sed cùm se Imperatorem citra Papae assensum scriberet, excommuni catur. nihilominus Mediolanũ venit, vbi ferreã accipit coronã: deinde Romae summo acceptus honore à Stephano Columnio coronatur. Petrum Corbariensem in Pontificem creat: & oppidis iuris Pontificij alios dedit praefectos, Pontificem aemulatus, qui & ipse Galliae Cisalpinae multos autoritate sua Regulos pręfecerat. Imperauit Ludouicus annos 33. sumendo initium imperij eius ab excessu, & fato venenato Henrici Lucelburgensis. Aemyl. lib. 8. Egna. lib. 3.
    CAROLVS quartus Bohemus, Ioannis Lucelburgensis Bohemiae Regis, de quo dictum est supra in Henrico, filius, post Edoardum Anglum & Guntherũ Caesares electos, Caesar quoq; designatur: ad hũc Carolum res deuenit, altero subinde post alterum vita functo. Romę itaq; coronam hac conditione accepit, vt confestim Italia excederet. laudem meruit ob Aureã bullam, in qua multa quae ad pacem publicam pertinent, complexus est. Rerum Bohemicarum imprimis studiosus fuit: Pragae gymnasium publicum instituit. obiit anno imperij 32. Venceslao filio prius Caesare creato, promissa Electoribus pecunia, vectigalíque imperij illis obligato. Vide vt supra.
mm 3
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer